Articles

AD CATHOLICOS EPISTOLA CONTRA DONATISTAS VULGO DE UNITATE ECCLESIAE: Migne Patrologia Latina

 

AD CATHOLICOS EPISTOLA CONTRA DONATISTAS VULGO DE UNITATE ECCLESIAE

Migne Patrologia Latina

MPL 43:0391-0446

Author: Augustine

 

[Col. 0391]
AD CATHOLICOS EPISTOLA CONTRA DONATISTAS VULGO DE UNITATE ECCLESIAE LIBER UNUS. [Note: [Col. 0391] Liber de Unitate Ecclesiae castigatus olim per Lovanienses ex collatione Endoviensis manuscripti, et nunc per nos emendatus est denuo ex veteris codicis Floriacensis, ac editionum Am. Er. et Lov. lectione.] [Note: [Col. 0391] Comparavimus praeterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., tom. 1, memoratas. M.] (C,G,S)*

Proposita quaestione, Sitne Christi Ecclesia apud Catholicos, an apud Donatistas, quod hic nonnisi ex sacrae Scripturae locis certis et claris definiendum: proferuntur primum testimonia ex Instrumento vetere ac novo quam plurima, quibus ostenditur doceri evidenter ac certo, Ecclesiam Christi veram eam esse, quae toto terrarum orbe diffunditur. Deinde vero, quae pauca ex iisdem canonicis Scripturis objectari a schismaticis solent pro parte Donati, ea et ambigua incertaque esse, et per se ad eorum tuendam causam, cum ratione contraria explicari possint, nullum robur habere. Donatistarum etiam de traditione, de persecutione, aliaeque in Catholicos calumniae data occasione refutantur.

[Col. 0391] AUGUSTINUS episcopus, dilectissimis fratribus ad nostrae dispensationis curam pertinentibus: Salus quae in Christo est, et pax unitatis et charitatis ejus sit vobiscum, et integer spiritus vester et anima et corpus in diem Domini nostri Jesu Christi servetur.

CAPUT PRIMUM.—1. Meministis, fratres, Petiliani Donatistarum Constantiniensis episcopi perparvam Epistolae partem in manus nostras aliquando venisse, eique particulae quod responderimus scripsisse me ad Dilectionem vestram. Sed cum postea tota et plena nobis a fratribus qui ibi sunt mitteretur, placuit ei ab exordio respondere, tanquam praesentes ageremus: quemadmodum semper scitis nos cum eis agere voluisse, ut sine studio contentionis, quid vel ab ipsis vel a nobis dicatur, collata disputatione omnibus appareret. In multorum enim manibus illam Epistulam esse didicimus, qui etiam multa ex illa memoriter tenent, aliquid verum adversus nos eum dixisse arbitrantes. Sed nunc si legere voluerint quae respondimus, profecto intelligent quid sibi abiciendum, et quid tenendum sit. Neque enim illa nostra sunt, sicut ipsi possunt considerare, si velint sine studio partium judicare: nam de Scripturis sanctis ita sunt omnia prolata et probata, ut ea negare non possit, nisi qui illarum Scripturarum se inimicum esse profitetur. Sed de illo opere nostro video quid possint dicere illius tam malae causae pertinacissimi defensores: me videlicet absentis Epistolae respondisse, ubi verba mea ille non audiret, quibus continuo responderet. Defendat ergo verba Epistolae suae, et, si potest, ostendat responsionibus meis non ea fuisse refutata atque convicta. Aut si hoc non vult, faciat et ipse huic Epistolae meae, quod ego illi ipsius, cui jam respondi. Illam quippe scripsit ad suos, sicut ego hanc ad vos: cui si velit etiam ipse respondeat.

CAPUT II.—2. Quaestio certe inter nos versatur, Ubi sit Ecclesia; utrum apud nos, an apud illos. Quae utique una est, quam majores nostri Catholicam nominarunt, [Col. 0392] ut ex ipso nomine ostenderent, quia per totum est. Secundum totum enim, kaq olon graece dicitur. Haec autem Ecclesia corpus Christi est, sicut Apostolus dicit: Pro corpore ejus, quae est Ecclesia (Coloss. I, 24). Unde utique manifestum est, eum qui non est in membris Christi, christianam salutem habere non posse. Membra vero Christi per unitatis charitatem sibi copulantur, et per eamdem capiti suo cohaerent, quod est Christus Jesus. Totum igitur quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est: caput est ipse unigenitus Jesus Christus Filius Dei vivi, ipse salvator corporis (Ephes. V, 23), qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25): corpus ejus Ecclesia, de qua dicitur, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 27). Inter nos autem et Donatistas quaestio est, ubi sit hoc corpus, id est, ubi sit Ecclesia. Quid ergo facturi sumus? in verbis nostris eam quaesituri, an in verbis capitis sui, Domini nostri Jesu Christi? Puto quod in illius potius verbis eam quaerere debemus, qui veritas est, et optime novit corpus suum. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19).

3. Quae sint autem verba nostra, in quibus eam quaeri non oportet, advertite, et videte etiam ibi quid intersit inter nostra verba et illorum: et tamen in verbis nostris Ecclesiam quaeri nolumus. Quidquid nobis invicem objicimus, de traditione codicum divinorum, de thurificatione, de persecutionibus, verba nostra sunt. Et in talibus quidem nos hunc tenemus modum, ut vel utraque vera esse deputentur, sive quae a nobis, sive quae ab ipsis dicuntur, vel utraque falsa, vel nostra vera et sua falsa, vel nostra falsa et sua vera. Et in his omnibus nullum crimen esse orbis christiani, cui nos communicamus, ostendimus. Si enim vera sunt crimina et quae a nobis in illos et quae ab ipsis in nos dicuntur, faciamus quod ait Apostolus, Donantes nobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Ephes. IV, 32): ut maligni homines, nec illi [Col. 0393] qui forte fuerunt vel sunt apud nos, nec qui vel fuerunt vel sunt apud illos, impediant concordiam nostram et vinculum pacis, uno eorum scelere correcto, quod se frustra separaverunt ab unitate orbis terrarum, cum tales haberent. Si autem utraque falsa sunt, sive quae nos illis, sive quae illi nobis objiciunt vel de traditione, vel de persecutione innocentium; nullam video litis causam, nisi quia est causa ut illi se corrigant, qui se sine causa separaverunt. Quod si nos vera dicimus, quoniam Gesta quae proferimus, et litteris Imperatoris ad quem tunc et primo scripserunt et postmodum appellaverunt, et totius orbis communione firmamus; quae autem illi dicunt, ideo falsa esse convincuntur, quia ipsis temporibus, cum eadem quaestio versaretur, obtinere causam suam minime potuerunt: major in eis apparet sacrilegae animositatis furor et animarum innocentium persecutio, quam si solo schismatis crimine tenerentur. Et illa quidem tribuant, non omnibus, sed quibus voluerint suorum, schisma tamen crimen est omnium. Porro si crimina traditionis et persecutionis vera volunt esse quae objiciunt, et falsa quae objiciuntur a nobis, nec sic purgantur a crimine schismatis. Ad quosdam quippe illa pertinere possunt, non ad universum orbem christianum. Quem si contagione perisse arbitrantur; omitto dicere, quam multa sancti bono pacis etiam cognita mala in hominum congregatione toleraverint: illud dico, isti ostendant, quomodo eorum contagione non perierint, quos sacrilegos incestatores consecratae pudicitiae feminarum inter se latere vel latuisse, vel modo nesciunt, vel aliquando nescierunt. Profecto dicturi sunt, hoc ipso se non contaminatos quod nescierunt. Quomodo ergo contaminatus est orbis, qui nescit adhuc an vera sint ista quae dicuntur? Putemus nobis modo probata, modo demonstrata: quid agimus de tot gentibus? Deseruntur nescientes, ergo deseruntur innocentes: et cum illud sit nullum crimen illorum, hoc esse incipit sceleratissimum nostrum. An currere debemus, et eos docere quod scimus? Utquid hoc? Si ut innocentes sint; innocentes sunt etiam dum nesciunt. Non enim malefacta hominum cognoscendo, sed cognitis non consentiendo, de incognitis autem non temere judicando, innocentiam custodimus. Ac per hoc, ut dixi, innocens est orbis terrarum, qui crimina quae ab istis in quosdam dicuntur, etiamsi vera dicuntur, ignorat. Ab his autem innocentibus qui se ipsos separaverunt, eodem ipso crimine separationis et schismatis innocentiam perdiderunt: et modo nos docent, vera se dicere in quosdam, ut ab eis nos separent in quos non habent vera quae dicant [Note: [Col. 0393] Editi, dicunt. Melius Floriacensis Ms., dicant.] [Note: [Col. 0393] Sic, contra Litteras Petiliani, lib. 1, capp. 21, 22, nn. 23, 24; et lib. 3, capp. 58, 59, nn. 70, 71.].

4. Hoc enim eis dicit orbis terrarum, quod quidem sermone brevissimum est, sed robustissimum veritate. Afri nempe inter se episcopi confligebant: si finire inter se obortam dissensionem non poterant, ut sive per concordiam compositis, sive degradatis qui male contenderent, hi qui bonam causam habebant in communione orbis terrarum per unitatis vinculum permanerent; [Col. 0394] restabat utique ut episcopi transmarini, qua pars maxima diffundebatur Ecclesiae catholicae, de Afrorum collegarum dissensionibus judicarent, illis videlicet instantibus [Note: [Col. 0394] Floriacensis codex; stantibus.] qui crimen malae ordinationis aliis objiciebant. Hoc si factum non est, culpa eorum est a quibus fieri debuit, non orbis terrarum, qui non ad se perlata nescivit. Si autem factum est, quid peccaverunt ecclesiastici judices, qui crimina etiamsi vera et ad se delata, sibi tamen non probata, damnare nullo modo debebant? Numquid eos mali polluere poterant, qui eis manifestari non poterant? Si autem manifestati sunt eis, et aliqua vel segnitia vel conniventia [Note: [Col. 0394] In editis, uti passim in antiquis libris pro, conniventia; scriptum est, cohibentia.] tales a communione removere noluerunt, et perverso judicio pro eis etiam dixerunt sententias: quid peccavit orbis terrarum, qui causam illam malos judices habuisse nescivit, et eos male judicasse non credidit [Note: [Col. 0394] Floriacensis codex, bene judicasse credidit.], de quibus judicare non potuit? Sicut enim reorum scelus, si judices latuit, non eos utique contaminavit: sic et judicum scelus, si aliquod fuit, quia orbem terrarum latuit, eum profecto contaminare non potuit. His igitur innocentibus innocenter communicamus [Note: [Col. 0394] Sic Floriacensis. Ms. At Er., communicabimus. Am. et Lov., communicavimus.], hodieque nescientes quae tunc acta sint. Quapropter etiamsi vera esse quae in quosdam dicunt, hodie didicerimus, nulla causa est cur ab innocentibus qui haec nesciunt recedamus, et transeamus ad eos, qui propterea crimine schismatis omnes implicati sunt, quia id fecerunt quod nos facere suadent, ut non exemplo Apostolorum toleremus malos, sed exemplo haereticorum deseramus bonos. Sed faciamus orbem terrarum, quod fieri non potest, hodie nobiscum ad liquidum posse cognoscere vera esse quorumdam scelera, quos isti criminantur: numquid ex hoc innocentior fieri poterit, quam erat antequam nosset? Sicut enim eos maculare non poterant incogniti mali, etiamsi adhuc in hac vita essent; ita qui jam ex hac vita emigrarunt, etiam cogniti maculare non possunt. Si ergo talis est causa nostra in verbis nostris de quorumdam criminibus, quae alternis nobis objicimus, ut tam invicta sit, etiamsi falsa esse quae in quosdam illorum dicimus, et vera esse quae in quosdam nostrum dicunt, hodie cognoscamus, quid habent quod respondeant; sive illa potius vera sint quae nos dicimus, et falsa quae dicunt, sive utraque falsa sint, sive utraque vera sint; quandoquidem et ipsi vincuntur ibi, quod solum votis omnibus sibi ut credatur, exoptant?

CAPUT III.—5. Sed, ut dicere coeperam, non audiamus, Haec dicis, haec dico; sed audiamus, Haec dicit Dominus. Sunt certe Libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique cedimus [Note: [Col. 0394] In excusis, credimus.], utrique servimus: ibi quaeramus Ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. Hic forte dicturi sunt: Quid quaeris in Libris quos ignibus tradidisti? Ad hoc respondeo, Quid times ne legantur isti Libri, si eos ab [Col. 0395] ignibus custodisti? Eos certe ille tradidisse credatur, qui eis lectis non consentire convincitur. Aut si forte isti Libri ita designant traditorem suum, sicut designavit Dominus Judam; legant in eis nominatim et expresse vel Caecilianum vel ordinatores ejus, eorumdem Librorum futuros fuisse traditores, et si non eos anathematizavero, ipse cum eis judicer tradidisse. Sed neque nos in eis Libris invenimus Majorini ordinatores designatos esse traditores, quamvis haec aliunde recitemus. Auferantur ergo illa de medio, quae adversus nos invicem, non ex divinis canonicis Libris, sed aliunde recitamus. Quod si nolint ut auferantur, videant quia et si utraque vera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos habebant: et si utraque falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos in nullo crimine reperiebant: et si nostra vera, illorum autem falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia potius se corrigere, atque in unitate permanere debebant: et si nostra falsa sunt, et illorum vera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia innocentem orbem terrarum, cui haec demonstrare vel noluerunt vel non potuerunt, deserere non debebant.

6. Quaerat fortasse aliquis, et dicat mihi: Cur ergo ista vis auferri de medio, quando communio tua, etiamsi proferantur, invicta est? Quia nolo humanis documentis, sed divinis oraculis sanctam Ecclesiam demonstrari. Si enim sanctae Scripturae in Africa sola designaverunt Ecclesiam, et in paucis Romae Cutzupitanis [Note: [Col. 0395] Omnes editi, Rupitanis. At Floriacensis codex eleganter scriptus habet, Cutzupitanis. Certe Cutzupitas nominat Augustinus in epistola 53, n. 2.] vel Montensibus, et in domo vel patrimonio unius Hispanae mulieris [Note: [Col. 0395] Lucillae. Vide supra, contra Literras Petiliani, lib. 2, cap. 108, n. 246.]; quidquid de chartis aliis aliud proferatur, non tenent Ecclesiam nisi Donatistae. Si in paucis Mauris provinciae Caesareensis eam sancta Scriptura determinat; ad Rogatistas transeundum est. Si in paucis Tripolitanis et Byzacenis et Provincialibus; Maximianistae ad eam pervenerunt. Si in solis Orientalibus; inter Arianos et Eunomianos et Macedonianos, et si qui illic alii sunt, requirenda est. Quis autem possit singulas quasque haereses enumerare gentium singularum? Si autem Christi Ecclesia canonicarum Scripturarum divinis et certissimis testimoniis in omnibus gentibus designata est: quidquid attulerint, et undecumque recitaverint qui dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic; audiamus potius, si oves ejus sumus, vocem pastoris nostri dicentis, Nolite credere (Matth. XXIV, 23). Illae quippe singulae in multis gentibus, ubi ista est, non inveniuntur: haec autem, quae ubique est, etiam ubi illae sunt invenitur. Ergo in Scripturis sanctis canonicis eam requiramus.

CAPUT IV.—7. Totus Christus caput et corpus est. Caput unigenitus Dei Filius [Note: [Col. 0395] Floriacensis codex, Deus Filius.] et corpus ejus Ecclesia, sponsus et sponsa, duo in carne una (Ephes. V, 23, 30, 31). Quicumque de ipso capite, ab Scripturis sanctis dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inveniantur [Col. 0396] in quibus Ecclesia designata est, non sunt in Ecclesia. Et rursus quicumque de ipso capite Scripturis sanctis consentiunt, et unitati Ecclesiae non communicant, non sunt in Ecclesia; quia de Christi corpore, quod est Ecclesia, ab ipsius Christi testificatione dissentiunt. Verbi gratia, qui non credunt Christum in carne venisse de virgine Maria ex semine David, quod apertissime Scriptura Dei loquitur; aut non in corpore ipso resurrexisse, in quo crucifixus et sepultus est; etiamsi per omnes terras inveniantur per quas est Ecclesia, non utique sunt in Ecclesia: quia ipsum caput Ecclesiae non tenent, quod est Christus Jesus; nec in aliqua divinarum Scripturarum obscuritate falluntur, sed notissimis et apertissimis earum testimoniis contradicunt. Item, quicumque credunt quidem quod Christus Jesus, ita ut dictum est, in carne venerit, et in eadem carne, in qua natus et passus est, resurrexerit, et ipse sit Filius Dei, Deus apud Deum, et cum Patre unum, et incommutabile Verbum Patris [Note: [Col. 0396] Idem codex, et incommutabile unum verbum Patris.], per quod facta sunt omnia; sed tamen ab ejus corpore, quod est Ecclesia, ita dissentiunt, ut eorum communio non sit cum toto quacumque diffunditur, sed in aliqua parte separata inveniatur; manifestum est eos non esse in catholica Ecclesia. Quapropter, quia cum Donatistis quaestio nobis est, non de capite, sed de corpore, id est, non de ipso salvatore Jesu Christo, sed de ejus Ecclesia; ipsum caput de quo consentimus, ostendat nobis corpus suum de quo dissentimus, ut per ejus verba jam dissentire desinamus. Ille est autem unigenitus Filius et Verbum Dei; et ideo nec Prophetae sancti vera loqui potuissent, nisi ab ipsa veritate, quod est Verbum Dei, manifestaretur eis quod dicerent, et juberetur ut dicerent. Proinde prioribus temporibus per Prophetas sonuit Verbum Dei: deinde per se ipsum, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): deinde per Apostolos, quos misit ad se [Note: [Col. 0396] Floriacensis Ms., ad praedicandum, omisso, se] praedicandum (Matth. XXVIII, 19, 20), ut esset salus usque ad fines terrae. In his igitur omnibus quaerenda est Ecclesia.

CAPUT V.—8. Sed quoniam multa in alios vel ob aliud dicta, in quos volunt, et ad quos volunt [Note: [Col. 0396] Idem codex, et ad quod volunt.] maledici plerumque convertunt, multa etiam propter exercendas rationales mentes figurate atque obscure posita per aenigmatis imagines vel ambiguitatis ancipitem sensum, fallaci aliquando interpretationi consonare et convenire creduntur, hoc etiam praedico atque propono, ut quaeque aperta et manifesta deligamus. Quae si in sanctis Scripturis non invenirentur, nullo modo esset unde aperirentur clausa et illustrarentur obscura. Verbi enim gratia, videte quam facile sit vel nobis in eos dicere, vel illis in nos, quod ait Dominus Pharisaeis: Similes estis monumentis dealbatis, quae aforis apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem apparetis hominibus justi, intus autem [Col. 0397] pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 27, 28). Haec sive in illos a nobis, sive ab eis in nos dicantur, nisi prius probetur manifestissimis documentis qui sint, qui cum sint injusti, justos se esse confingant, conviciante magis levitate quam convincente veritate dici, quis mediocriter sanus ignoret? Aliter quippe illa Dominus in Pharisaeos dicebat tanquam Dominus, id est cognitor cordis, et humanorum omnium secretorum et testis et judex: nos autem prius debemus invenire et ostendere quid arguamus, ne ipsi potius gravissimo crimine insanae temeritatis arguamur. Sane, si ante docuerint nos tales esse, nequaquam recusare debemus talibus sanctarum Scripturarum verbis nos reprehendi atque contundi. Ita si nos eos tales esse docuerimus, erit similiter in potestate nostra, quibus dominicis increpationibus jam demonstratos convictosque feriamus.

9. Sic et illa interim seponenda sunt, quae obscure posita et figurarum velaminibus involuta, et secundum nos, et secundum illos possunt interpretari. Est quidem acutorum [Note: [Col. 0397] In Mss., cautorum.] hominum dijudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur: sed nolumus in has ingeniorum contentiones, in ea causa, quae populos tenet [Note: [Col. 0397] Ita Floriacensis codex. At editi, quam populus tenet.], nostram disputationem committere. Nulli nostrum dubium est, per arcam Noe, salva rerum gestarum fide, ut deletis peccatoribus domus justi a diluvio liberaretur, etiam Ecclesiam fuisse figuratam. Quae forte humani ingenii conjectura videretur, nisi hoc Petrus apostolus in epistola sua diceret (I Petr. III, 20, 21). Sed quod ille ibi non dixit, si quis nostrum dicat, propterea cuncta animalium genera ibi fuisse, quia in omnibus gentibus futura praenuntiabatur Ecclesia, fortasse Donatistis aliud videatur, et aliter hoc interpretari velint. Similiter et ipsi aliquid obscure et ambigue positum, si pro sua sententia interpretentur, si nobis pateat [Note: [Col. 0397] Alias, placeat. M.] aliud inde dicere quod pro nobis sonat, quis erit finis? Nam quidam eorum episcopus, cum hic apud Hipponem, sicut audivimus, sermonem in populo faceret, dixit eamdem arcam Noe ideo bituminatam intrinsecus, ne aquam emitteret suam; ideo autem etiam extrinsecus, ne admitteret alienam. Ad hoc utique valere voluit hanc interpretationem, ne Baptismus vel extra Ecclesiam posse exire credatur, vel qui extra datus fuerit, acceptetur. Visus est aliquid dicere, et acclamatum est ab eis qui libenter audiebant, nec diligenter de his quae audierant cogitabant, ut, quod erat facile, adverterent fieri non posse ut extrinsecus admittat aquam compago lignorum, si non emittit intrinsecus: si autem ab ea parte quae intus est emittit, consequens esse ut ab ea etiam quae est foris admittat. Sed etsi hoc de compacto ligno verum esset quod ille dixit, quis me prohiberet de arca ex utraque parte bituminata, si possem aliquid aliud dicere, ut incertum esset quid horum, vel quid fortasse aliud tertium res illa significaret? Neque enim absurde [Col. 0398] dicitur, aut non etiam multo probabilius, per bitumen, quia violentum gluten et res ferventissima est, significatam esse charitatem. Unde enim dicitur in Psalmo, Agglutinata est anima mea post te (Psal. LXII, 9), nisi flagrantissima charitate? Quae, quoniam praeceptum est, ut sit nobis in invicem et in omnes, ideo et intus et foris arca bituminata. Aut certe quia scriptum est, Charitas omnia tolerat (I Cor. XIII, 7): vis ipsa tolerantiae tenax unitatis per bitumen significata est, quo ideo intus et foris arca illita est, quia intus et foris mali tolerandi sunt, ne pacis compago solvatur. In hac ergo disputatione nostra parcamus talibus interpretationibus, et apertum aliquid quo manifestetur Ecclesia requiramus.

10. Nempe scriptum est in libro judicum: Et dixit Gedeon ad Dominum: Quoniam tu salvum facies Israel in manu mea, quemadmodum locutus es; ecce ego pono vellus lanae in area, et si factus fuerit ros in vellere, in omnem vero terram siccitas, sciam quoniam salvum facis in manu mea Israel, sicut locutus es. Et factum est sic: et diluculo vigilavit Gedeon in crastinum, et expressit vellus; et decucurrit ros de vellere plena pelvis aquae. Et dixit Gedeon ad Dominum: Non irascatur furor tuus in me, Domine, et loquar adhuc semel, et tentabo adhuc semel in vellere. Fiat siccitas in vellere tantum, in omnem autem terram fiat ros. Et fecit Deus sic in nocte illa, et facta est siccitas in vellere tantum, super omnem autem terram ros (Judic. VI, 36-40). Non video quid hic aliud figuratum et praenuntiatum sit, nisi ut aream intelligamus orbem terrarum, locum autem velleris populum Israel. Novimus enim illam quondam gentem divini sacramenti gratia tanquam coelesti rore perfusam; cujus muneris per omnes in circuitu gentes, quia eo carebant, tanquam siccitas erat. Erat autem apud illum populum hoc munus in vellere, id est in velamine et quasi in nube secreti [Note: [Col. 0398] Floriacensis codex, et quasi nubes secreti.], quia nondum fuerat revelatum. Nunc autem videmus orbem terrarum jam revelato rore saginari per Evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod tunc in illo tegmine figurabatur: illam vero gentem amisso sacerdotio quod habebat, quia in Scripturis non intelligit Christum, tanquam in sicco vellere remansisse. Nec in talibus tamen rerum figuris, quamvis non videam quid hic aliud possit intelligi, volo quaeramus Ecclesiam. Prorsus quae alicujus vel talis interpretationis indigent, interim seponamus: non quia falsa sunt, quae hoc modo de talibus tanquam involucris interpretando solvuntur; sed quia vel interpretem quaerunt, nolo in eis nostra ingenia comparentur; sed aperta veritas clamet, luceat, in obturatas aures irrumpat, dissimulantium oculos feriat; nemo in eis latebris quaerat falsae suae sententiae locum, omnem conatum contradicendi confundat, omnem frontem impudentis elidat.

CAPUT VI.—11. O Donatistae, Genesim legite. Per memetipsum juravi, dicit Dominus, Propter quod fecisti verbum hoc, et non pepercisti filio tuo amantissimo [Col. 0399] propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum tanquam stellas coeli, et tanquam arenam quae secus oram maris est, et haereditate possidebit semen tuum civitates adversariorum [Note: [Col. 0399] Editi, adversariorum tuorum. Abest, tuorum, a Floriacensi codice et a graeco LXX.], et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti vocem meam (Gen. XXII, 16-18). Quid ad haec dicitis? An Judaeorum nobiscum perversitate contenditis, ut dicatis in solo populo nato ex carne Abrahae intelligendum semen Abrahae? Sed Judaei Paulum apostolum non legunt in synagogis suis, quem vos legitis in conventiculis vestris. Quid ergo dicat Apostolus, audiamus. Quaerimus enim jam, quemadmodum intelligendum sit semen Abrahae. Fratres, inquit, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 15, 16). Ecce in quo semine benedicuntur omnes gentes. Ecce testamentum Dei: aperite aures. Hominis, inquit, confirmatum testamentum nemo irritum facit, aut superordinat. Quare vos irritum facitis testamentum Dei, dicendo nec in omnibus gentibus esse completum, et periisse jam de gentibus in quibus erat semen Abrahae? Quare superordinatis dicendo, in nullis terris haeredem permanere Christum, nisi ubi potuit cohaeredem habere Donatum? Non invidemus alicui: legite nobis hoc de Lege, de Prophetis, de Psalmis, de ipso Evangelio, de apostolicis Litteris: legite, et credimus; sicut nos vobis legimus et de Genesi et de Apostolo, quia in semine Abrahae, quod est Christus, benedicuntur omnes gentes.

12. Audite hoc idem testamentum ad Isaac etiam filium Abrahae. Facta est autem fames super terram, praeter famem quae ante facta est in tempore Abrahae. Abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum [Note: [Col. 0399] Sic manuscripti. At editi, Palaestinorum.] in Gerara: et apparuit illi Dominus, et dixit, Noli descendere in Aegyptum, habita autem in terra quam tibi dixero, et habita in terra hac, et ero tecum, et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc: et statuam jusjurandum tecum, quod juravi Abraham patri tuo: et ampliabo semen tuum tanquam stellas coeli; et dabo tibi et semini tuo omnem terram hanc: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro his quae obaudivit Abraham pater tuus vocem meam, et servavit praecepta mea, et justitias meas, et legitima mea (Gen. XXVI, 1 5). Respondete ad ista. Semen quippe Abraham, hoc idem semen est et Isaac, quod est Christus. Quomodo enim venerit Christus ex tribu Juda in carne per virginem, quis quoquo modo Christianus ignorat?

13. Audite hoc idem testamentum ad Jacob. Et exiit Jacob a puteo jurationis, et profectus est in Charram, et devenit in locum, et dormivit in loco illo, quoniam solis occasus erat: et sumpsit lapidem ex lapidibus loci, et posuit ad caput suum, et dormivit in [Col. 0400] loco illo. Et visum vidit, et ecce scala stabilita super terram, cujus caput pertingebat ad coelum, et Angeli Dei ascendebant et descendebant per illam: et Dominus incumbebat super illam, et dixit, Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Noli timere; terram in qua tu dormis super eam, tibi dabo eam et semini tuo. Et erit semen tuum sicut arena terrae, et multiplicabitur supra mare, et in Africum, et in Aquilonem, et ad Orientem. Et benedicentur in te omnes tribus terrae, et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum custodiens te in omni via quacumque ibis, et reducam te in terram hanc: quia non te derelinquam, donec faciam omnia quae tecum locutus sum (Gen. XXVIII, 10-15). Ecce cui promissioni resistitis, ecce quam firmum testamentum irritum facitis. Dicit Deus, Non te derelinquam, donec faciam omnia quae tecum locutus sum: et vos contradicitis, dicentes ut vobis potius credamus quidquid criminis objicitis ignoto et ignaro orbi terrarum; Deo autem dicenti, Non relinquam donec faciam, non credamus.

14. Legite nobis de Scripturis canonicis eos tradidisse divinos codices, quos nominatim accusatis; legite tam aperta, quam sunt ista quae vobis de Genesi legimus. Non a vobis quaerimus quid lapis ille significet, quem Jacob sibi ad caput posuit cum dormiret; quid scala stabilita super terram, cujus caput pertingebat ad coelum; quid Angeli Dei ascendentes et descendentes per illam. Requirant ista prudentiores atque doctiores, et in populo pacato eloquantur, ubi non obstrepat improba contradictio, de obscuritate sacramenti et aenigmate lectionis armans impudentiam suam. Non desunt corda fidelium, quae commemoret Dominus ex Evangelio, ubi ait, cum vidisset Israelitam in quo dolus non erat, quia Jacob qui has vidit scalas, ipse dictus est Israel: non desunt ergo, quos inde ipse commemoret Dominus; ibi quippe ait, Videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 47, 51), id est, super semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes. Sed haec non inculco recusantibus. Ecce quod audite: Erit semen tuum sicut arena terrae, et multiplicabitur supra mare, et in Africum, et in Aquilonem, et in Orientem: et benedicentur in te omnes tribus terrae, et in semine tuo. Date mihi hanc Ecclesiam, si apud vos est: ostendite vos communicare omnibus gentibus, quas jam videmus in hoc semine benedici. Date hanc, aut furore deposito accipite, non a me, sed ab illo ipso in quo benedicuntur omnes gentes. Haec de primo Legis libro commemorasse suffecerit: plura innotescent sine impia contentione et cum pia dilectione legentibus.

CAPUT VII.—15. Quid in Prophetis, quam multa et quam manifesta sunt testimonia Ecclesiae per omnes gentes toto terrarum orbe diffusae? Unde pauca commemorabo, plura relinquens otio diligentiae cum Dei timore legentibus. Accipiamus per os Isaiae sancti divina responsa, et ejus ora tanquam Dei oracula sciscitemur. Sileant humanarum contentionum animosa et perniciosa certamina: inclinemus aurem verbo Dei [Col. 0401] Dicat Isaias ubi Ecclesiam sanctam Deo revelante praeviderit, ut in verbis futura dicentis jam nunc praesentia videamus. Repleta est, inquit, universa terra ut cognoscat Dominum, ut aqua multa operiat mare. Et erit in illa die radix Jesse, et qui exsurget principium habere in nationes, in eum gentes sperabunt (Isai. XI, 9 et 10). Radicem Jesse Christum esse ex semine David secundum carnem natum, nullus quoquo modo christianus ignorat: et si contentiosus est, cum Apostolo contendat, qui hoc testimonio in Litteris suis utitur (Rom. XV, 12). Item dicit: Germinabit et florescet Israel, et replebitur orbis terrarum fructu ejus (Isai. XXVII, 6). Israel nempe filius fuit Isaac, nepos Abraham, cui promissum est quod in semine ejus benedicerentur omnes gentes: quod semen Christum interpretatur Apostolus. Venit autem Christus ex semine Abraham per Isaac et per Israel, et deinceps, sicut generationes ad ortum Christi pertinentes evangelista contexit (Matth. I). Qui ergo vult contra disputare, contradicat Evangelio, neget ex semine Israel venisse Christum, ut possit negare quod Isaias dicit, Germinabit et florescet Israel, et replebitur orbis terrarum fructu ejus. Item dicit: Ego Deus primus, et in his quae advenient ego sum. Viderunt gentes, et timuerunt fines terrae (Isai. XLI, 4, 5). Hoc est quod alibi Scriptura dicit, Primus et novissimus (Apoc. XXII, 13), ut sit a et w, quae sunt litterae in signo Christi omnibus notae. Pro eo enim quod ibi est, novissimus, hic positum est, et in his quae advenient ego sum. Huic ergo manifestationi contradicunt, qui nolunt credere, imo qui nolunt jam videre compleri quod sequitur: Viderunt gentes; et timuerunt fines terrae. Item paulo post: Jacob puer meus, suscipiam illum; Israel electus, suscepit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum: judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque cessabit, neque audietur foris vox ejus. Arundinem quassatam non confringet, et lignum fumigans non exstinguet, sed cum veritate proferet judicium. Refulgebit, et non confringetur, donec ponat in terra judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt (Isai. XLII, 1-4). Hoc testimonium de Christo intelligendum, et in Evangelio positum est. Qui audet, contradicat: qui autem non audet, speret in eum cum gentibus, et ab unitate gentium in eum sperantium non recedat; aut si recesserat, redeat, ne pereat.

16. Item dicit Isaias: Et nunc sic dicit Dominus: Qui finxit me in utero servum sibi, ut congregem Jacob et Israel ad eum; appropinquabo illum, et honorabor coram Domino [Note: [Col. 0401] In Floriacensi Ms., et Israel. Ad eum appropinquabo, et honorabo coram Domino. In graeco LXX est, sunachthêsomai, kai doxathésomai enantion Kuriou.], et Deus meus erit mihi virtus. Et dixit mihi: Maximum tibi erit hoc, vocari te puerum meum, ut constituas tribus Jacob, et prolem Israel convertas. Et posui te in testamentum generis in lucem gentium, ut sis salus usque ad fines terrae. Et paulo post: Sic dicit, inquit, Dominus Israel: Tempore aptissimo exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Certe ista verba cum commemorasset apostolus Paulus, [Col. 0402] nonnisi in Christianis ostendit impleri. Connexuit enim dicens: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Audiamus ergo quid Isaias adjungat: Dedi te, inquit, in testamentum gentium, ut incolas terram, et possideas haereditatem deserti. Et interpositis deinde connectit, et dicit: Ecce isti a longinquo venient; hi autem ab aquilone et mari; alii autem ex terra Persarum. Exsulta, coelum, et in laetitia esto, terra: emittant montes jucunditatem; quoniam misertus est Deus populi sui, et humiles populi sui allocutus est. Dixit autem Sion: Dereliquit me Dominus, et Deus oblitus est mei. Numquid capiet oblivio mulierem filii sui, vel potest fieri ut non misereatur fetus uteri sui? Nunc ecce et si illam oblivio habebit, me tamen tui nullo modo oblivio capiet, dicit Dominus. Ecce super manus meas descripsi tuos muros, in conspectu etiam meo es in perpetuum, et brevi aedificaberis ab his a quibus eversa es. Cum igitur per apostolicam vocem non sinamur hoc de populo Judaeorum, sed de Christianorum intelligere, quid intellecturi sumus in eo quod ait hoc loco Isaias, Et brevi aedificaberis ab his a quibus eversa es; nisi reges terrae qui primo persequebantur Ecclesiam, post adjuturos eam tanto ante praedictum? Sed quia multi eorum in suis iniquitatibus morituri erant, adjungit et dicit: Et qui desolaverunt te, discedent a te. Deinde quia omnes gentes adjungerentur Ecclesiae, sequitur et dicit: Circumspice ubique oculis tuis, et vide universos. Vivo ego, dicit Dominus: omnes hos indues te, et dispones eos ut ornamentum novae nuptae; quoniam quae deserta fuerunt in te, et corrupta et delapsa, nunc in maxima arctura erunt per eos qui commorantur istic: longe a te efficiantur, qui te transvorabant [Note: [Col. 0402] Editi, qui commorantur. Isti e longe a te efficiuntur, qui te transvorabunt. Castigantur ad Floriacensem manuscriptum.]. Dicent enim in aures tuas filii tui quos amiserae. Angustia nobis est in isto loco, facito itaque nobis etiam nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo: Quis generavit mihi istos, cum sciam esse me sine filiis et viduam? Quis ergo istos educavit mihi? Ego enim derelicta fui sola, hi autem mihi ubi erant? Sic dicit Dominus: Ecce tollam in nationes manus meas, et in insulas signum meum, et adducam filios tuos in sinu, filias etiam tuas super humeros portabunt: et erunt reges educatores vestri; quae autem principales sunt, nutrices vestrae, super terram declinantes faciem deprecabuntur te, et vestigia pedum tuorum elingent, et scies quoniam ego Dominus, nec erubesces (Isai. XLIX, 5 23). Et paulo post adjungit, et dicit: Audite me; audite, populus meus; reges quoque, intendite mihi; quoniam lex a me prodiet, et judicium meum in lucem gentibus. Appropinquat mature justitia mea, et salutare meum proficiscetur, et in brachio meo gentes salvantur (Id. LI, 4, 5). De hoc brachio Scripturas apostolicas consulamus. Cum enim apostolus Paulus de Judaeorum infidelitate ejusdem prophetae testimonium posuisset, quod eis Christus non fuerit revelatus, hoc posuit: Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui [Col. 0403] revelatum est (Rom. X, 16; Isai. LIII, 1)? Deinde in consequentibus adjungit Isaias et dicit: Erumpant [Note: [Col. 0403] Editi, erumpat. At Floriacensis codex, erumpant: refertur ad, deserta; graece, ta erêma.] laetitia simul deserta Jerusalem, quoniam misertus est ejus, et eruit Jerusalem, et patefaciet Dominus brachium suum sanctum in conspectu universarum gentium, et videbunt omnes nationes usque ad ultima terrae [Note: [Col. 0403] Floriacensis codex, intima terrae.] salutem quae a Deo est (Isai. LII, 9, 10). Quis tam surdus, quis tam demens, quis tam mente caecus, ut [Note: [Col. 0403] Am. et Floriacensis codex carent particula, ut: quae quidem isthic nihil nocet: sed infra post verbum, obloquatur; perperam additum fuerat in excusis, nisi qui nescit quid loquatur, quod a Floriacensi manuscripto abest.] his tam evidentibus testimoniis obloquatur?

17. Sed ad manifestiora veniamus. Certe sacratissimas nuptias in Scripturis novimus; sponsum et sponsam, Christum et Ecclesiam. Utrumque describit Isaias, ne forte in eorum aliquo erremus, quod cui acciderit, utrumque amittit. Quia de hoc conjugio in sacramento dictum est, sicut testatur Apostolus, Erunt duo in carne una (Ephes. V, 31). Sic ergo prior ipse describitur: post multa quae de illo ita dicit Isaias, ut et ipsi obmutescant Judaei; ne longum sit omnia memorare, hoc paululum advertite. Et peccata, inquit, eorum ipse portabit, ideo haereditate possidebit multos, et fortium partietur spolia, propter quod tradita est in mortem anima ejus, et inter iniquos deputatus est, et ipse peccata multorum sustinuit, et propter iniquitates nostras traditus est (Isai. LIII, 11 et 12). Haec de Domino nostro Jesu Christo tanto ante praedicta et prophetata fatemini [Note: [Col. 0403] Sic Floriacensis codex. At editi, fatemur.]. Hic ergo sponsus utquid traditus est ad mortem, utquid inter iniquos deputatus est tanta humilitate celsitudinis suae? Quid egit, quid acquisivit? Quis ita surdus est, ut haec non audiat? quis ita obtusus [Note: [Col. 0403] In Mss., obtunsus.], ut non intelligat? quis ita caecus, ut non videat? Ideo, inquit, ipse haereditate possidebit multos, et fortium partietur spolia, propter quod tradita est in mortem anima ejus et inter iniquos deputatus est. Quid est, haeretici, quod de paucitate gloriamini, si propterea Dominus Jesus Christus traditus est ad mortem, ut haereditate multos possideret? Et qui sunt hi multi, vel quam late occupant terram; quae sequuntur audiamus.

18. Praenuntiato sponso et expresso, procedat et sponsa in verbis Isaiae: legamus eam in veritate paginarum sanctarum, et agnoscamus in orbe terrarum. Hoc testimonium de sancta Ecclesia praedictum etiam Paulus apostolus posuit. Non est quo fugiat contentiosa tergiversatio haereticorum. Laetare, sterilis, inquit, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Galat. IV, 27). Ubi est, inquam, quod de paucitate gloriamini? Nonne isti sunt multi, de quibus paulo ante dictum est, Ideo ipse haereditate possidebit multos? Nam quae est haereditas ejus, nisi Ecclesia ejus? Multi, inquit, filii desertae, magis quam ejus quae [Col. 0404] habet virum: Synagogam scilicet Judaeorum volens intelligi virum habentem, quoniam acceperat legem. Hinc jam potest dijudicari quod dicimus. Comparent isti multitudinem suam in Afris vel in Africa constitutam, cum multitudine Judaeorum per omnes terras quacumque dispersi sunt, et videant quam sint in illorum comparatione paucissimi. Quomodo ergo de se dictum assignabunt, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum? Rursus comparent multitudinem Christianorum per omnes gentes, quibus non communicant, et videant quam pauci sint in comparatione omnes Judaei; et tandem aliquando intelligant in Ecclesia catholica toto orbe diffusa, istam prophetiam esse completam: Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Sed cui habenti virum haec deserta praelata fuerit in multitudine filiorum, sit obscurum, sit in aenigmate: hanc tamen esse Ecclesiam Christi, de qua dictum est, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, quisquis contradicit, non mihi, sed Apostolo contradicit.

19. Unde autem multos filios esset habitura, consequenter adjungit, et ait: Dixit enim Dominus, Dilata locum tabernaculi tui et [Note: [Col. 0404] Lovanienses adjecerunt hic, pelles, tametsi nec in manuscriptis reperiatur: et loco, aularum; legendum putant, aulaearum; vel, aulaeorum. Graece est, tôn aulaion. Vide lib. 18 de Civitate Dei, cap. 29.] aularum tuarum; fige, noli parcere, longos fac funiculos tuos, et palos tuos confirma, adhuc in dextram et in sinistram extende: et semen tuum gentes possidebit, et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam praevalebis, neque verearis quod detestabilis fueris. Confusionem aeternam oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor: quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen illi, et qui liberavit te, Deus Israel universae terrae vocabitur. (Isai. LIV, 1-5). Ecce quousque jussa est extendere funiculos, donec Deus ejus Israel universae terrae vocetur. De illa quippe et ei dicitur alio loco per eumdem prophetam: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec prodeat sicut lux justitia mea; salvatio autem mea sicut facula ardebit, et videbunt omnes gentes justitiam tuam, et reges honorem tuum: et vocabit te nomine tuo novo, quod Dominus vocavit illud; et eris corona pulchritudinis in conspectu Domini, et diadema regni in manu Dei tui; et jam non vocaberis derelicta, et terra tua non vocabitur deserta. Tu enim vocaberis voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Id. LXII, 1-4). Quid dici manifestius adhuc exigendum est? Ecce ex uno propheta quam multa, quam clara! et tamen resistitur et contradicitur, non cuiquam homini, sed Spiritui Dei, et evidentissimae veritati. Et tamen ab eis qui nomine christiano gloriari volunt, gloriae Christi ipsius invidetur, ne ista, quae tanto ante de illo praenuntiata sunt, credantur impleri, cum jam non praenuntiantur, sed ostenduntur, videntur, tenentur. Jamvero si de omnibus Prophetis Ecclesiae praesignatae, quam sicut legimus, cernimus, testimonia colligere in hanc unam Epistolam velim; vereor ne ipse videar judicare pauca esse, [Col. 0405] quae tam multa sunt, ut ex isto solo Isaia si omnia congregare vellem, modum debiti sermonis excederem.

CAPUT VIII.—20. Jam ergo pauca de Psalmis audiamus, tanto ante cantata, et nunc jam compleri cum magno gaudio videamus. Et prius illud ipsum quod Petilianus in Epistola sua quo ore posuerit [Note: [Col. 0405] Forte, quare posuerit.] nescio, audiant et judicent. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II, 7, 8). Quis enim christianus unquam dubitavit hoc de Christo esse praedictum, aut hanc haereditatem aliud quam Ecclesiam esse intellexit? Et quia bonos et malos intra eadem retia Sacramentorum erat habitura, Reges eos, inquit, in virga ferrea, tanquam vas figuli conteres eos. Eadem quippe firma et inflexibili justitia boni reguntur, mali conteruntur.

21. Quis tam devius et absurdus est a divinis eloquiis, qui non ipsum Evangelium recognoscat, cum cantatur ille psalmus ubi scriptum est, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19; Matth. XXVII, 30, et Joan. XIX, 24)? Quando etiam cum hoc factum Evangelista narraret, hujus testimonii memor fuit. Quid autem hujus crucis pretio, quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo et divino sanguine comparatum est, nisi quod illic in consequentibus dicitur: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 28, 29)? Nonne Apostolus de praedicatoribus Novi Testamenti dictum exposuit quod scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X, 18; Psal. XVIII, 5)? De quo alio nisi de Christo intelligitur: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 1, 2)? Cujus, nisi Christi vox est, Dormivi conturbatus? Et unde conturbatus, sequitur et dicit, Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta: quorum nisi eorum qui clamaverunt, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21)? Utquid hoc totum? Cui bono, cui lucro? Audi quid sequatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 5, 6). Ecce habes Christum in passione dormisse, et resurrectione super coelos ascendisse. Et unde gloria ejus super omnem terram, nisi quia Ecclesia ejus per omnem terram? In his duabus sententiis brevissimis, vos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo. Exaltare, inquit, super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Cur Dominum Christum exaltatum super coelos praedicatis, et ejus gloriae super omnem terram non communicatis?

[Col. 0406] 22. Psalmus septuagesimus primus in Salomonem titulatur: sed quia ita dicta sunt quae in illum regem temporalem, et postea graviter peccantem, convenire non possunt, etiam contra ipsos Judaeos de Christo esse praedicta invictissime defenduntur. Nullus autem hoc christianus negat. Talia enim dicta sunt, de quibus dubitari non possit, quod ad Christum pertineant. Ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur Ecclesia toto orbe diffusa, omnibus etiam regibus Christo subjugatis [Note: [Col. 0406] Vide lib. 17 de Civitate Dei, cap. 8.]: Et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. A flumine utique ubi eum Spiritus sanctus in columbae specie, et vox de coelo manifestavit. Deinde sequitur: Coram illo decident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges [Note: [Col. 0406] Editi addunt, terrae; quod a Floriacensi Ms. abest, et a graeco LXX.], omnes gentes servient ei. Et paulo post: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit mirabilia solus. Et benedictum nomen gloriae ejus in aeternum et in saeculum saeculi. Et replebitur gloria ejus omnis terra. Fiat, fiat. Ite nunc, Donatistae, et clamate: Non fiat, non fiat. Vicit vos Dei verbum dicens: Fiat, fiat. Ecce manifestata est in Psalmis Ecclesia toto orbe diffusa, super quam requiescit gloria regis ejus. Unde et ipsa regina est sponsa ejus, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto psalmo: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Et ad eam ipsam exhortandam continuo divinus sermo dirigitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus. Attendite unde coeperit alloqui sponsam Christi divina prophetia: Audi, inquit, filia, et vide. Vos autem nec audire vultis haec praedicta, nec videre completa: et tamen et auditis et videtis inviti. Audite ergo quid paulo post ei dicitur: audite hoc ex pagina divina quomodo praenuntietur, et videte in omni terra quomodo compleatur. Pro patribus tuis, inquit, nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. Quam multa praeteream de hac re testimonia Scripturarum, norunt, qui legunt; et ego novi, sed onerare Epistolam nolo, cui responderi flagito.

CAPUT IX.—23. Quid ad haec dicturi sunt quae commemoravi ex Lege, et Prophetis, et Psalmis, de Christi Ecclesia, quae toto orbe diffunditur, cui malunt repugnare perversi, quam communicare correcti? Quid, inquam, dicturi sunt, utrum haec falsa esse, an obscura? Sed falsa esse non audent dicere: premuntur enim mole tantae auctoritatis. Haec ergo cum vera esse fateantur, impleri non posse contendunt: quasi aliud sit prophetiam crimine falsitatis arguere, quam dicere, quae praenuntiavit, non posse compleri. Hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. Et cum quaesieris ab eis, cur haec impleri [Col. 0407] non possint; respondent: Quia homines nolunt. Cum arbitrio quippe libero, inquiunt, homo creatus est, et si vult, credit in Christum; si non vult, non credit: si vult perseverat in eo quod credit; si non vult, non perseverat. Et ideo cum coepisset per orbem terrarum crescere Ecclesia, noluerunt homines perseverare, et defecit ex omnibus gentibus christiana religio, excepta parte Donati. Quasi vero nescierit Spiritus Dei futuras hominum voluntates. Quis hoc insanissimus dixerit? Cur ergo non hoc potius praenuntiavit, quod de voluntatibus hominum sciebat futurum? Hoc enim modo quo isti putant haec esse praedicta, quisquis voluerit potest esse propheta, ut cum ea quae praedixerit, impleta non fuerint, respondeat, Homines noluerunt: libero enim arbitrio christiani sunt. Hoc modo poterat aliquis prophetare Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum; ut cum aliter factum esset, responderet, Quid ego feci? Homines in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, et hoc fecerunt quod ipsi voluerunt. Jam cui non occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari, vel etiam possunt a quibuslibet hominibus? Quis enim dubitaverit quod Judas Christum, si voluisset [Note: [Col. 0407] Floriacensis codex hic et infra, loco, si volvisset, habet, si noluisset.], non utique tradidisset: et Petrus, si voluisset, ter Dominum non negasset? Sed ideo fuit de istis certa praedictio, quia et Deus etiam futuras praevidet voluntates.

CAPUT X.—24. Verumtamen quanquam haec et tardis cordibus pateant, audiamus hinc et ipsius Verbi vocem ore propriae carnis expressam. Certe cum post resurrectionem praeberet se etiam contrectandum atque palpandum manibus dubitantium discipulorum, et cum accepisset coram illis, et manducasset quod ei porrexerant, dixit eis: Isti sunt sermones quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat adimpleri omnia scripta in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. De quo autem, nisi de illo scripta sunt, quae nos quoque commemoravimus ex Lege, et Prophetis, et Psalmis, sicut per singula demonstravi? Cum ergo ipse dicat qui Veritas est (Joan. XIV, 6), Oportebat adimpleri omnia; quomodo isti negant, nisi quia veritati inimici sunt? Si autem obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput audiamus verissimum demonstratorem corporis sui. Cum enim dixisset, quia oportebat adimpleri omnia scripta in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me; tanquam quaereremus utrum in eo quod dixit, de me, illic intelligenda esset Ecclesia, propter id quod scriptum est, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24); ut non solum de capite, verum etiam de corpore certa divina oracula teneremus, sequitur Evangelista et dicit: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Hic ipsum caput ostenditur, quod etiam se manibus discipulorum praebuit contrectandum. [Col. 0408] Vide quemadmodum de corpore adjungat, quod est Ecclesia, ut nos nec in sponso, nec in sponsa errare permittat. Et praedicari, inquit, in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Quid hac voce veracius, quid divinius, quid manifestius? Me piget eam commendare verbis meis, et haereticos non pudet eam oppugnare verbis suis.

25. Dicant ea testimonia, quae posui de Lege, et Prophetis, et Psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse intelligi; quanquam et in eis egerim quantum potui, ut nec hoc audeant dicere: sed ecce dicant. Numquid et hoc obscure dictum, aut aenigmatis velamento inumbratum est, quod ipse Christus dixit: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem? Si obscurum est, Dormivi conturbatus; numquid obscurum est, quia oportebat Christum pati? Si obscurum est, Exaltare super coelos, Deus; numquid obscurum est, et resurgere tertia die? Si obscurum est, Super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 5, 6); numquid obscurum est, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes? Si obscurum est, Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum; numquid obscurum est, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? Sic enim terra vocata est a solis ortu usque ad occasum, quemadmodum ipse ait, Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 13). Si obscurum est, Ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 1, 2); numquid obscurum est, incipientibus ab Jerusalem? Ipsa est enim Sion quae Jerusalem. Sed quid ad me? Dicant ea quae posui de Lege, et Prophetis, et Psalmis, non pertinere ad haec verba Domini, quae in Evangelio leguntur: non curo, nec resisto. Certe tamen nisi in Lege, et Prophetis, et Psalmis hoc praedictum esset, sive in eis testimoniis quae ipse adhibui, sive in aliis, nequaquam dixisset Dominus, Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis et Psalmis de me: ac deinde aperto eorum sensu ut intelligerent Scripturas, doceret ea ipsa quae de illo scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis, eo modo ut diceret, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Non ego potuerim in Lege, et Prophetis, et Psalmis haec scripta cognoscere: ibi tamen hoc esse scriptum ille dicit, qui Veritas est. Sed etsi haec ibi scripta esse non diceret, procul dubio sufficeret Christianis quod Christus ipse dixisset, oportere praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Sed dubitantes discipulos suos quamvis conspecto et contrectato ejus corpore, majore documento Scripturarum voluit confirmare, quam quod se ipse visibilem atque [Col. 0409] palpabilem mortalium sensibus admovebat. [Note: [Col. 0409] Apud Am. et Er., cap. 10.] Teneamus ergo Ecclesiam ex ore Domini designatam, unde coeptura, et quousque perventura esset; coeptura scilicet ab Jerusalem, et perventura in omnes gentes.

26. Hic jam quisquis dixerit, Jerusalem non illam visibilem civitatem intelligendam, sed figurate positam, ut spiritualiter accipiatur tota Ecclesia aeterna in coelis, et ex parte in terris peregrina; potest dicere etiam illud figurate dictum, Quia oportebat Christum pati, et resurgere tertia die. Quod quisquis dixerit, nec quoquo modo christianus habendus est. Sicut ergo illud proprie positum est, ita et quod adjunctum est de omnium gentium Ecclesia incipiente ab Jerusalem. Exposuit enim Dominus haec de se dicta esse in Lege, et Prophetis, et Psalmis: et utique ipsa expositio non potuit esse figurata; alioquin non esset expositio. Deinde cum Jerusalem figurate posita et spiritualiter intellecta universam Ecclesiam significet, quomodo universa Ecclesia incipit ab universa Ecclesia, tanquam Jerusalem incipiat ab Jerusalem? Manifestum est ergo proprie positum de illa civitate, unde etiam coepisse probatur Ecclesia, etiam atque etiam ipso manifestante, et nullam insidiarum latebram calliditati haereticae relinquente. Sic enim sequitur et dicit: Et vos horum testes; et ego mitto promissionem meam super vos. Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. In qua utique civitate sedere eos jussit quoadusque induerentur virtute ex alto, id est, Spiritu sancto, quem se missurum esse promiserat, ab ea civitate coepturam praedixit Ecclesiam. Si autem non eam putant esse Jerusalem, audiant quod sequitur: Produxit autem illos usque Bethaniam, et levavit manus suas, et benedixit illos. Et factum est cum benedixisset illos, discessit ab eis. Et ipsi reversi sunt cum gaudio magno in Jerusalem, et fuerunt semper in templo laudantes Deum (Luc. XXIV, 48 53). Ecce ubi ostenditur illa civitas, in qua eos sedere jussit, donec induerentur virtute ex alto.

CAPUT XI [Note: [Col. 0409] Nulla hoc divisio apud Am. et Er.]. 27. Et hic quidem quot diebus cum eis fuerit, posteaquam se vivum post passionem suam oculis eorum et manibus demonstravit, praetermissum est; non autem tacetur in Actibus Apostolorum, ubi rursus eadem manifestatione verborum dominicorum futura per orbem terrarum praenuntiatur Ecclesia: ubi nullus omnino dubitare permittatur, nisi qui de sanctarum Scripturarum fide dubitat, illam esse Jerusalem visibilem civitatem, unde coepit Ecclesia post Domini Jesu Christi resurrectionem et ascensionem; nec aliud eum voluisse ostendere, nisi hujus terrae loca, unde illi daret initium, et quomodo eam per cuncta inde diffunderet. Sic enim scriptum est in Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere usque in diem quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, mandans eis praedicare Evangelium: quibus et manifestavit se ipsum post passionem suam in multis signis, per dies quadraginta apparens eis, et disputans [Col. 0410] de regno Dei. Et cum conversaretur cum eis, praecepit eis ne discederent ab Jerosolymis, sed exspectarent promissionem ejus, quam audistis, inquit, ex ore meo. Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies. At illi quidem convenientes interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? Quibus respondens dixit: Non est vestrum scire tempora vel momenta [Note: [Col. 0410] In Floriacensi codice deest, vel momenta; quod alibi omitti solet in manuscriptis.], quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram (Act. I, 1-8). Ecce et hic manifestatum est unde coeptura, et quousque perventura esset Ecclesia.

28. Quid ad haec dicunt qui christianos se superbissime dicunt, et Christo apertissime contradicunt? Nos hanc Ecclesiam tenemus, contra istas divinas voces nullas humanas criminationes admittimus. Movet enim nos plurimum, quod Dominus noster, cui non credere sacrilegum et impium est, novissimis verbis suis, quae habuit in terra, haec primitivae Ecclesiae documenta salubria et novissima dereliquit. His enim dictis mox ascendit in coelum: praemunire voluit aures nostras adversus eos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos esse praedixerat, et dicturos, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV, 23). Quibus ne crederemus admonuit. Nec ulla nobis excusatio est, si crediderimus contra vocem pastoris, tam claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo vel obtusus et tardus corde possit dicere, Non intellexi. Quis enim non intelligat, Sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem? Quis non intelligat, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram? His dictis, elevatus est, et nubes suscepit eum, et viderunt eum euntem in coelum? Quid hoc est, rogo? Cum verba novissima hominis morientis audiuntur, ituri ad inferos, nemo eum dicit esse mentitum, et impius judicatur haeres, qui forte illa contempserit: quomodo ergo effugiemus iram Dei, si vel non credentes, vel contemnentes repulerimus verba novissima, et unici Filii Dei, et nostri Domini ac Salvatoris, et ituri in coelum, et inde prospecturi quis ea negligat, quis observet; et inde venturi, ut de omnibus judicet? Habeo manifestissimam vocem pastoris mei, commendantis mihi et sine ullis ambagibus exprimentis Ecclesiam: mihi imputabo si ab ejus grege, quod est ipsa Ecclesia, per verba hominum seduci atque aberrare voluero; cum me praesertim admonuerit dicens, Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt et sequuntur me (Joan. X, 27). Ecce vox ejus clara et aperta: hac audita qui eum non sequitur, quomodo se ovem ejus dicere audebit? Nemo mihi dicat: O quid dixit Donatus, o quid dixit Parmenianus, aut Pontius, aut quilibet illorum! Quia nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte [Col. 0411] falluntur, ut contra canonicas Dei Scripturas aliquid sentiant. Sed si custodito [Note: [Col. 0411] Apud Lov., sed qui custodito.] unitatis et charitatis vinculo in hoc incidunt, fiet in eis quod Apostolus ait; Et si quid aliter sapitis, hoc quoque Deus vobis revelabit (Philipp. III, 15). Jam vero istae divinae voces de universa Ecclesia, ita manifestae sunt, ut contra eas nisi haeretici animosa perversitate et caeco furore latrare non possint.

29. Sed praedictam demonstravimus Ecclesiam in verbo Dei sponso ejus, sive per Legem, et Prophetas, et Psalmos, sive per os proprium, ab Jerusalem coepturam, et perventuram usque ad terminos orbis terrae: quomodo autem coeperit ab Jerusalem, et in omnes gentes inde diffusa fructificet, in eodem verbo Dei etiam per Apostolos demonstratur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, quod jam commemoravi dixisse Dominum, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram. Deinde sequitur: Haec cum dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt illis in veste candida, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt in Jerusalem a monte qui vocatur Elaeon, qui est juxta Jerosolymam, sabbati habens iter. Et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi erant inhabitantes, Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Hi omnes erant asservientes unanimes orationi cum mulieribus et Maria, quae fuit mater Jesu, et fratribus ejus. In his autem diebus surgens Petrus in medio discipulorum, dixit; erat autem turba hominum circiter centum viginti. Deinde narratur, Petro faciente sermonem, quemadmodum Mathias in locum Judae traditoris Domini subrogatus sit. Et post ejus ordinationem sequitur Scriptura dicens: Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes simul in unum [Note: [Col. 0411] Editi, in eodem loco. At Floriacensis codex, in unum. Graece est, epi to auto.]: et factus est repente de coelo sonus, velut decurrentis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes; et visae sunt illis distributae linguae velut ignis: consedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus dabat pronuntiare illis. Erant autem inhabitantes in Jerusalem Judaei viri religiosi [Note: [Col. 0411] Floriacensis codex, Judaei viri et religiosi.], ex omni gente quae est sub coelo. Cumque facta esset haec vox, convenit multitudo, ac mente confusa est, quia audiebat unusquisque eorum sua lingua loquentes eos. Stupebant autem et mirabantur ad invicem dicentes: Nonne omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque propriam linguam, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam Judaei, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Lybiae quae sunt ad Cyrenen, et qui advenerant Romani, Judaeique et advenae, Cretenses et Arabes [Col. 0412] audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei. Stupebant autem et haesitabant ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse? Alii vero irridebant eos, dicentes: Quia musto repleti sunt isti. Stans vero Petrus cum undecim discipulis, elevavit vocem suam, et locutus est dicens: Viri Judaei, et universi qui habitatis Jerusalem, hoc vobis notum sit: et caetera, quibus eos exhortabatur ad fidem. Quae cum terminasset, sequitur Scriptura ita narrans: His igitur auditis, compuncti sunt corde, dicentes ad Petrum et ad Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Ostendite nobis. Petrus autem dixit ad eos: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis gratiam Spiritus sancti. Vobis est enim promissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Et aliis quidem verbis plurimis testificabatur eis dicens: Salvamini a generatione prava hac. Illi vero recepto verbo hoc, crediderunt, et baptizati sunt. Et adjectae sunt in illa die animae circiter tria millia (Act. I et II). Ecce quemadmodum coepta est [Note: [Col. 0412] Am. et Floriacensis codex, coeptum est.] ab Jerusalem, inde itura Ecclesia per omnes linguas: quod etiam praesignatum est in eis, qui ibidem constituti accepto Spiritu sancto linguis omnibus sunt locuti.

30. Jam per alias gentes quemadmodum ierit, quod etiam ipse Petrus praedixerat, ubi ait, Vobis est promissio et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster; deinceps videamus. Narrantur enim consequenter ea, quae tunc gesta sunt Jerosolymis usque ad passionem Stephani diaconi: ubi etiam Saulus commemoratur consentiens occisioni ejus. Qua completa, ita deinde narratur: Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia quae erat in Jerosolymis: omnesque dispersi sunt in regionibus Judaeae, et Samariae, exceptis Apostolis, qui remanserunt Jerosolymis. Videte quemadmodum deinceps impleatur, quod per ordinem Dominus dixerat, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram Jam in Jerusalem factum erat: sequebatur in Judaea, et Samaria, propter quod illi dispersi sunt in regionibus Judaeae, et Samariae. Hoc enim de illis mox dicitur: At illi qui dispersi erant, transeuntes per civitates et castella, evangelizabant verbum Dei. Quia vero ierant et Apostoli, audito quod recepisset Samaria verbum Dei, quando per impositionem manus eorum acceperunt Spiritum sanctum, ita dicitur de Petro et Joanne: Petrus autem et Joannes testificati verbum Domini, rediebant Jerosolymam, multisque viris Samaritanorum evangelizabant transeuntes. Deinde narratur de illo Eunucho, qui rediens ab Jerosolymis, a Philippo baptizatus est: et de ipso Philippo dicitur, Angelus autem Domini rapuit Philippum ab eo, et amplius non vidi eum Eunuchus. Ibat autem via sua gaudens: Philippus autem inventus est venisse in Azotum. Unde revertens evangelizabat per omnes civitates usque dum veniret in Caesaream (Act. VIII). Sic ergo invenitur et per Judaeae et Samariae civitates praedicatum Evangelium [Col. 0413] Restabat ergo ut praedicaretur ex ordine etiam per omnes gentes, sicut Dominus dixerat, usque in totam terram. Vocatur ergo Saulus de coelo, fit ex persecutore praedicator, et dicit de illo Dominus ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel magnificari. Ego enim monstrabo ei quanta patietur propter nomen meum. Jam itaque tenemus Ecclesiam in Jerusalem, et per totam Judaeam, et Samariam. Unde apertissime paulo post dicitur: Ecclesiae quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebant pacem, instructae et confirmatae in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebantur (Id. IX). Deinde paucis interpositis, venitur ad eum locum, ubi Cornelius centurio credidit, et cum suis baptizatus est, qui omnes gentiles erant incircumcisi. Quod antequam fieret, Petrus vidit in assumptione mentis, cum oraret, coelum apertum, et quatuor initiis ligatum vas quoddam tanquam linteum limpidum, in quo erat omne genus quadrupedum ac ferarum, et volucrum coeli. Et facta est vox: Petre, surge, macta, et manduca. Ait autem Petrus: Domine, nunquam manducavi omne commune et immundum. Et vox rursus ad eum: Quae Deus mundavit, tu communia ne dixeris. Quod autem per hoc visum gentes crediturae significatae sint, non opus est ut conjiciamus: ipse quippe apostolus hoc exponit in illo vase [Note: [Col. 0413] Lov., in illa voce: de qua scilicet voce paulo post: Ita exposuit illam vocem.] sibi demonstratum. Cum enim ingressus esset domum ubi erat Cornelius, et multi convenissent, dixit ad eos: Vos melius scitis quomodo abominandum sit viro Judaeo, jungi aut accedere ad alienigenam; sed mihi Deus ostendit, nullum communem aut inquinatum dicere hominem (Id. X). Ita exposuit illam vocem, quam de animalibus in illo linteo demonstratis audierat, Quae Deus mundavit, tu ne communia dixeris. Jam cui non appareat, illo vase significatum orbem terrarum, cum omnibus gentibus? Unde etiam quatuor initiis erat alligatum, propter notissimas quatuor partes, Orientem et Occidentem, Austrum et Aquilonem, quas saepissime Scriptura commendat. Jamvero Paulus missus ad gentes, quae loca circumierit disseminans verbum Dei; et natas confirmans Ecclesias, longum est commemorare. Cui Judaei cum restitissent Antiochiae, ipse et Barnabas dixerunt ad eos: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei [Note: [Col. 0413] Floriacensis codex, sermonem Dei.]; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis vita aeterna, ecce convertimur ad gentes. Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te lumen gentibus, ut sis in salutem usque in extremum terrae. Et sequitur dicens: Audientes autem gentes, perceperunt verbum Dei, et crediderunt quotquot erant destinati in vitam aeternam (Id. XIII, 46-48). Ecce et hic commemoratum est testimonium ex propheta Isaia, quod et nos posuimus, ut sit salus usque in extremum terrae (Isai. XLIX, 6).

CAPUT XII [Note: [Col. 0413] Nulla capitulatio apud Am. et Er.].—31. Ut ergo non commemorem [Col. 0414] gentes, quae post Apostolorum tempora crediderunt, et accesserunt Ecclesiae: illae ipsae solae, quas in sanctis Litteris, in Actibus, in Epistolis Apostolorum, et in Apocalypsi Joannis invenimus, quas utrique amplectimur, et quibus utrique subdimur; dicant isti nobis quemadmodum Africana seditione perierint [Note: [Col. 0414] Vide lib. 2 contra Cresconium, cap. 37.]. Has enim accepimus, non ex conciliis contendentium episcoporum, non ex disputationibus novitiis, non ex forensibus vel municipalibus Gestis; sed ex Litteris sanctis canonicis. Antiochena Ecclesia, ubi primum appellati sunt discipuli Christiani (Act. XI, 26), quomodo potuit Afrorum perire criminibus? Quis tam vehemens Africus tam longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina eorum per quos ortum est, vel de quibus ortum est hoc malum, nota esse potuerunt, Athenis, Iconio, Listris? Quis delevit Ecclesias apostolico labore fundatas? In extremis Epistolae ad Romanos dicit idem apostolus doctor Gentium: Audacius autem scripsi vobis ex parte, tanquam commemorans vos, propter gratiam quae data est mihi a Deo, ut minister sim Christi Jesu in Gentibus, consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium acceptabilis, sanctificata in Spiritu sancto. Habeo ergo gloriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo quidquam eorum loqui, quorum non perfecerit Christus per me in obedientiam Gentium verbo et opere, in potestate signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti, ita ut ego ab Jerusalem et in circuitu usque in Illyricum repleverim Evangelium Christi (Rom. XV, 15-19). Quaerite, Donatistae, si nescitis, quaerite ab Jerusalem per terrena itinera in circuitu usque in Illyricum quot mansiones sint: si tot Ecclesias computemus, dicite quemadmodum per Africanas contentiones perire potuerunt. Ad Corinthios, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses, vos solas Apostoli Epistolas in lectione, nos autem et Epistolas in lectione ac fide, et ipsas Ecclesias in communione retinemus. Jamvero Galatia non una Ecclesia est, sed in ea regione innumerabiles. Corinthios autem videte quemadmodum salutaverit: Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia (II Cor. I, 1). Quot putatis esse Ecclesias in universa Achaia? Fortasse ubi Achaia sit, nescitis, et de tam incognita provincia tanta caecitate judicatis, ut eam criminibus Afrorum periisse dicatis. Nonne plena sunt florentissimis Ecclesiis omnia loca quae Petrus nominavit, Pontus, Galatia, Cappadocia, Asia, Bithynia (I Petr. I, 1)? Quid Joannes quibus scripsit, Smyrnae, Pergamo, Sardis, Tiathyrae, Philadelphiae, Laodiciae, quae sunt Ecclesiae (Apoc. I, 11)? Jam enim Ephesum commemoravimus. Dicat mihi aliquis vestrum, ubi sint, quantum ab invicem distent. Fortasse modo id quaeritis, vel legendo vel audiendo cognoscere. [Note: [Col. 0414] Olim apud Am. et Er., cap. 11.] Cognoscite ergo etiam quam longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis cur eas [Col. 0415] omnino vobis incognitas, et in apostolicis Litteris manifestatas, tam sacrilega temeritate accusetis, et tanta dementia criminibus Afrorum periisse dicatis? Postremo quid de illis in sanctis canonicis Libris scriptum sit, scio: quid de illis vos dicatis, nescio. Certe sicut nos eas legimus Ecclesias Christi ex codicibus quos et vos veneramini: sic et vos ex codicibus quos et nos veneramur, quemadmodum perierint, legite nobis. An placet vobis, ut contra Ecclesias, quae membra sunt unius Ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per Scripturas suas Spiritus sanctus commendavit et tradidit, undelibet prolata quaelibet hominum maledicta credamus? Hoc quidem vobis placet, sed nobis non placet. Quibus autem justius placeat, et vos videtis; sed victi animositate, non vultis vinci veritate. Ecce sunt Scripturae Dei, ecce sunt in eis Ecclesiae, et universali totius orbis nomine, et nominatim designatae et expressae: quid majores vestri collegis suis objecerint, nescierunt; quales ea causa judices habuerit, nescierunt; quomodo ergo perierunt? Ecce sunt Scripturae quibus credo, ecce sunt Ecclesiae quibus communico: ubi tibi lego nomina earum, ibi mihi lege crimina earum.

32. Si autem aliunde clamas vel recitas, nos post vocem pastoris nostri, per ora Prophetarum, per os proprium, per ora Evangelistarum nobis apertissime declaratam, voces vestras non admittimus, non credimus, non accipimus. Quae sunt oves meae, inquit pastor coelestis, vocem meam audiunt, et sequuntur me (Joan. X, 27). Vox ejus de Ecclesia non est obscura. Quisquis ab ejus grege errare non vult, hunc audiat, hunc sequatur. Fidelissimus dispensator ejus Doctor Gentium in fide et veritate, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium; quod non est aliud, nisi aliqui sunt conturbantes vos, et volentes convertere Evangelium Christi. Sed licet si nos, aut angelus de coelo vobis evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 6-9). Evangelizata est nobis Ecclesia per totum orbem terrarum futura. Hoc in Lege, et Prophetis, et Psalmis esse praenuntiatum ipse Dominus testificatus est, qui eam coepturam ab Jerusalem et per omnes gentes permanaturam [Note: [Col. 0415] Er. Lugd. et Ven., permansuram. M.] esse praedixit, testes sibi futuros in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram, cum jam in coelum ascenderet, praenuntiavit. Haec verba facta secuta sunt. Quomodo coeptum sit ab Jerusalem, et deinde processum in Judaeam, et Samariam, donec in totam terram, ubi adhuc crescit Ecclesia, et inde usque in finem etiam reliquas gentes, ubi adhuc non est, obtineat, Scripturis sanctis testibus consequenter ostenditur: quisquis aliud evangelizaverit, anathema sit.

CAPUT XIII [Note: [Col. 0415] Apud Am. et Er., cap. 12.].—Aliud autem evangelizat, qui periisse dicit de caetero mundo Ecclesiam, et in [Col. 0416] parte Donati in sola Africa remansisse dicit. Ergo anathema sit. Aut legat mihi hoc in Scripturis sanctis, et non sit anathema.

33. Lego, inquit: Nam Enoch unus inter omnes homines placuit Deo, et translatus est (Gen. V, 24): et postea toto mundo aquarum inundatione deleto, solus Noe cum conjuge et filiis et nuribus suis in arca meruit liberari (Id. VII, 1). Adjungunt etiam de Loth, quod solus cum filiabus de Sodomis liberatus sit (Id. XIX, 12). De ipso quoque Abraham, Isaac, et Jacob, quod pauci fuerint Deo placentes, in terra idolis et daemonibus dedita [Note: [Col. 0416] Sic Floriacensis codex. At editi, Deo placentes, caeteri idolis dediti et daemonibus.]. Postremo jam multiplicato populo Israel, jam temporibus regum in terra promissionis, quae fuerat omnibus duodecim tribubus distributa, commemorant decem tribus divisas, et traditas servo Salomonis: duas autem remansisse filio Salomonis ad regnum, quod erat Jerusalem (III Reg. XI, 11-13). Sic et nunc, inquiunt, totus mundus apostatavit; nos autem tanquam duae illae tribus in templo Dei, hoc est, in Ecclesia remansimus. Dominum etiam Jesum Christum cum plurimi discipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus, soli cum illo duodecim remanserunt. His atque hujusmodi exemplis haeretici suam paucitatem commendare conantur, et in sanctis Ecclesiae multitudinem toto orbe diffusam blasphemare non cessant. Sed quaero ab eis, si (quod absit) nollem credere vera esse ista ipsa quae ab eis commemorantur exempla, unde me convincerent? Nonne de Scripturis sanctis, ubi leguntur tanta manifestatione, ut quisquis illas Litteras in fidem recepit, non possit nisi et ista verissima confiteri? Porro si haec exempla ideo cogerer credere vera esse, quia ibi scripta sunt, ubi non possem dicere falsa esse quae scripta sunt, cur non et ipsi de Ecclesia toto orbe diffusa eisdem Scripturis credunt? Ecce nos omnia illa credimus; credant et ipsi quod ait Dominus, praedicari in nomine suo poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Credant quod ascensurus in coelum novissime dixit, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram (Luc. XXIV, 44-51; et Act. I, 8, 9). Et illa, et ista vera esse credantur, et nulla inter nos contentio remanebit; quia nec illis veris ista, nec istis veris illa impediuntur. Et ista, inquiunt, credimus, et completa esse confitemur; sed postea orbis terrarum apostatavit, et sola remansit Donati communio. Hoc nobis legant, sicut legunt de Enoch, de Noe, et de Abraham, Isaac, et Jacob, et de illis duabus tribubus, quae decem separatis reliquae factae sunt, et de duodecim Apostolis, qui caeteris apostatantibus remanserunt; et hoc similiter legant, et nihil resistimus. Si autem non ea de Scripturis sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur; credo illa quae in Scripturis sanctis leguntur, non credo ista quae ab haereticis vanis dicuntur. Sed quia se duabus illis tribubus, quae cum Salomonis filio remanserunt, comparandos putant, legant, et eos [Col. 0417] hoc elegisse [Note: [Col. 0417] Editi, legisse. Aptius Floriacensis Ms., elegisse.] poenitebit. Sic enim commemorantur in Scripturis ipsi duo populi. Pars quae erat ad Jerusalem Juda nominatur: illa vero alia quae cum servo Salomonis in ampliore numero segregata est, Israel vocatur. Legant quae dicant Prophetae de utrisque quemadmodum pejorem dicant Judam quam Israel, ita ut justificatam dicant aversatricem Israel peccatis praevaricatricis Juda (Ezech. XVI, 51): id est, tam gravia esse peccata hujus, ut in ejus comparatione illa justa dicenda sit. Nec hujus tamen, nec illius peccata obfuerunt aliquid justis, qui et hic et illic fuisse inveniuntur. Nam et in illa parte, quam pro exemplo perditionis ponunt, id est in Israel, fuerunt sancti prophetae. Ibi erat ille memorabilis Elias, ut de aliis taceam, cui etiam dictum est, Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18). Ideo nequaquam pars illa populi, tanquam haeresis fuisse deputanda est. Deus enim easdem tribus jusserat separari, non ut religio, sed ut regnum divideretur, et hoc modo vindicaretur in regnum Juda. Deus autem nunquam jubet schisma vel haeresim fieri. Neque enim quia et in orbe terrarum plerumque regna dividuntur, ideo et unitas christiana dividitur, cum in utraque parte catholica inveniatur Ecclesia.

34. Hoc ideo de Juda et Israel commemorandum arbitratus sum, maxime ut admoneantur isti, non obesse justis in medio impiorum constitutis, quidquid in ipsos populos propter impiorum multitudinem dicitur: ut desinant colligere testimonia, quaecumque sive per Prophetas, sive per os Domini, sive per Evangelistas in zizania vel paleam orbis terrarum dicta inveniuntur. Plerumque enim sermo divinus impias turbas Ecclesiae, quae nec in Ecclesia deputantur, tamen propter Sacramenta, quae cum sanctis communiter habent, quia inest in eis quaedam forma pietatis, cujus virtutem negant, sicut ait Apostolus, Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5); sic redarguit tanquam omnes tales sint, et nullus bonus omnino remanserit. Inde quippe admonemur, in suo quodam numero eos dici omnes, id est, omnes filios gehennae, quo eos Deus pertinere praescivit. Isti ergo vel imperite, vel fallaciter agentes, colligunt de Scripturis talia, quae vel in malos bonis usque in finem permixtos, vel de vastatione prioris populi Judaeorum dicta reperiuntur: et volunt ea detorquere in Ecclesiam Dei, ut tanquam defecisse ac periisse de toto orbe videatur. Desinant ergo talia proferre, si respondere huic Epistolae volunt. Neque enim nos ita dicimus per totum orbem diffundi Ecclesiam, ut in Sacramentis ejus solos bonos esse dicamus, ac non etiam malos; et eos etiam multo plures, ut in eorum comparatione pauci sint, cum per se ipsos ingentem numerum faciant.

CAPUT XIV [Note: [Col. 0417] Apud Am. et Er., cap. 13.].—35. Habemus innumerabilia testimonia, et de commixtione malorum cum bonis in eadem communione sacramenti; sicut Judas ab initio [Col. 0418] malus inter bonos undecim conversatus est: et de bonorum paucitate, propter malorum plurium comparationem; et rursus de bonorum multitudine per se ipsam considerata. Ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro. Est in Canticis canticorum, quod de sancta Ecclesia dictum omnis christianus agnoscit: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Unde appellat spinas, nisi propter malignitatem morum? Et easdem unde filias, nisi propter communionem Sacramentorum? Videt etiam hic Ezechiel signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent, de quibus ei dicitur: Qui gemunt et maerent peccata et iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4). Populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox jubet, nisi eum populum qui ejus sacramenta gestabat. Dicit et Dominus de superseminatis zizaniis, Sinite utraque crescere usque ad messem: id est, triticum et zizania. Et ipse interpretatur messem, finem esse saeculi; agrum vero, ubi utrumque seminatum est, mundum esse. Oportet itaque usque in finem saeculi crescere utrumque per mundum. Unde jam non permittuntur isti suspicari, aut asserere quod dicunt, omnes bonos defecisse de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. Conantur enim contra apertissimam sententiam Domini dicentis, Ager est hic mundus; et, Sinite utraque crescere usque ad messem; et, Messis est finis saeculi. Est alia similitudo apertissima de commixtione malorum et bonorum intra eamdem Sacramentorum communionem et connexionem, quam Dominus ipse et ponit, et exponit. Simile est, inquit, regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera piscium. Cum autem esset impleta, eduxerunt eam ad littus, et sedentes elegerunt optimos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exient Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum [Note: [Col. 0418] Floriacensis codex, in fornacem.] ignis; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 24 50). Nulla ergo malorum commixtio terret bonos, ut propterea velint tanquam retia rumpere, et a congregatione unitatis exire, ne homines non pertinentes ad regnum coelorum in Sacramentorum consortio patiantur: quandoquidem cum ad littus, id est, ad finem saeculi ventum fuerit, fiet debita separatio, non humana temeritate, sed divino judicio.

36. De paucitate autem bonorum ipse Dominus apertissime dicit, Intrate per angustam portam: quam lata et spatiosa via est, quae ducit ad interitum; et multi sunt qui pergunt per illam! Quam angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui ingrediuntur per illam (Id. VII, 13, 14)! Istos paucos Donatistae se putant esse, et ideo dicunt periisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate, quam laudavit Dominus, remansisse. Qui quando comparantur cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas objicimus, qui se ab eis separaverunt, si existimant sibi de paucitate esse gloriandum. Verumtamen hanc paucitatem in comparatione multitudinis malorum, [Col. 0419] esse a Domino commendatam; multitudinem autem bonorum, cum per se ipsam consideratur, non tacuisse Scripturas, legant, et videant quam plura testimonia reperiantur. Unde enim ipsum semen Abrahae, sicut stellae coeli et sicut arena maris promittitur (Gen. XV, 5, et XXII, 27), nisi propter innumeram multitudinem? Cum dicat Apostolus ideo dictum esse, In Isaac vocabitur tibi semen, quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 7)? Unde, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1)? Unde, Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11, 12): hoc est, impii Judaei? Unde dicit Apostolus, Ut mundaret nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 14)? Unde Apocalypsis millia millium dicit esse sanctorum Ecclesiae filiorum (Apoc. V, 11)? Ecce ipsi dicuntur multi, qui dicuntur et pauci. Quare, nisi multi per se ipsos considerati; pauci autem in comparatione iniquorum?

CAPUT XV.—37. De nobis, inquiunt, dictum est, Erunt primi qui erant novissimi (Matth. XX, 16). Ad Africam enim Evangelium postmodum venit: et ideo nusquam Litterarum apostolicarum scriptum est Africam credidisse. De orientalibus autem et caeteris gentibus, quae in sanctis Libris commemorantur fidem recepisse christianam, dictum est, »Erunt novissimi qui erant primi«, quia recessuri erant [Note: [Col. 0419] Floriacensis Ms., recesserunt.] a fide. Nonne ista est haereticorum cavenda calliditas, volentium convertere verba Dei a veritate propter quam dicta sunt, ad perversitatem in qua ipsi sunt? Cur enim hoc non potius de Judaeis intelligimus, qui novissimi facti sunt cum fuissent primi; et de Christianis ex Gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent novissimi? Quem intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere debuit bene judicanti auditori, quod invenerim exitum in his verbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tanquam certum, ut dubitari non possit. Quia etsi non essent Judaei et Gentes, de quibus hoc dictum intelligerem; nonnullae barbarae nationes etiam post Africam crediderunt; unde certum sit Africam in ordine credendi non esse novissimam. Huc accedit, quod ipse Dominus de quibus hoc dixit, exposuit, et ora calumniatorum oppilavit. Loquens enim Judaeis, qui ei dicturi sunt, In plateis nostris docuisti: Cum videritis, inquit, Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras: et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei: et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi (Luc. XIII, 26-30). Hic certe quid contradicatur, non invenitur.

38. Item dicunt, de apostasia orbis terrarum dictum esse quod ait Dominus: »Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra« (Id. XVIII, 8)? Quod nos intelligimus dictum vel propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in hominibus, ut in ipsis quoque [Col. 0420] admirabilibus sanctis, sicut in ipso Moyse (Deut. XXXII, 51), inveniatur aliquid ubi trepidaverint, vel trepidare potuerint, vel propter illam iniquorum abundantiam, et paucitatem bonorum, de qua satis diximus. Propterea enim tanquam dubitans hoc Dominus dixit. Neque enim ait, Veniens Filius hominis non inveniet fidem in terra; sed, Putas, inveniet fidem in terra? Cui utique cuncta scienti et praescienti de aliqua re dubitare non convenit: sed illius dubitatio nostram dubitationem figuravit; quia propter multa scandala circa finem saeculi pullulantia, hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. Unde in Psalmis dicitur: Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis (Psal. CXVIII, 28). Quare, Dormitavit anima mea prae taedio, nisi propter illud quod Dominus ait, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum? Et quare, Confirma me in verbis tuis, nisi propter id quod sequitur, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13)? Sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam abundat iniquitas, refrigescet charitas multorum: et sunt rursus per totum mundum, qui perseverando usque in finem salvi erunt: quia, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem; et, Messis est finis saeculi, ager autem mundus (Id. XIII, 30, 39, 38). Cujus humanae infirmitatis est etiam illa vox: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Et inter hos tamen est unum cor, et una in Deum anima fidelium clamans, Salvum me fac, Domine. Quia enim sic unus est iste homo qui dicit, Salvum me fac, Domine, ut ex multis constet; paulo post in eodem psalmo dicitur, Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Et rursus paulo post plurali numero dicitur, Tu vero servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum (Psal. XI, 2, 6, 8). Qua generatione, nisi de qua superius dictum est, Defecit sanctus, et diminutae sunt veritates a filiis hominum? Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem: quia, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem; et, Ager est mundus; messis, finis saeculi. Ipse enim unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans, tanquam Enoch Deo placens transferetur (Gen. V, 24), et tanquam Loth de Sodomis (Id. XIX, 12), et tanquam Noe de diluvio liberabitur (Id. VII, 1). In ipso est miseria inopum et gemitus pauperum, quia ejus anima dormitat a taedio, cum se petit confirmari in verbis Dei. In eo autem psalmo dicit unde sit ipsum taedium: Taedium, inquit, detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Ipse item clamat, cum eodem taedio cor ejus angitur: sed videant unde clamat. A finibus terrae, inquit, ad te exclamavi, dum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Ipse persecutionem vere pro justitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur; hoc enim non semper; sed quod semper, quamdiu transeat iniquitas, patitur, cruciatus videlicet cordis, cum eum taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem Dei. Neque enim nullam persecutionem Loth in Sodomis [Col. 0421] patiebatur, ubi tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit; sed aspectu et auditu justus inhabitans animam justam iniquis aliorum factionibus cruciabat (II Petr. II, 7). De hoc dicit Apostolus: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. De illis autem qui relinquunt legem Dei (de quibus dicit idem ipsum corpus Christi, Vidi insensatos, et tabescebam [Psal. CXVIII, 158]): Mali autem, inquit, et facinorosi proficient in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 12, 13). Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem: quia, Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem: ager autem est mundus; messis, finis saeculi.

39. Verumtamen istos miror non attendere quid dicant, cum velut pro se commemorant quod ait Dominus, Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? quasi Africa non sit terra. Si enim hoc ita dixit, tanquam omnino in nullis inventurus fidem, aut de quadam terra dixit, et incertum est de qua dixerit; aut de tota terra dixit, et non inveniunt quomodo et de Africa non dixerit. Sane videant, ne forte consequentibus verbis tales tetigerit quales isti sunt. Cum enim dixisset, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra: credo quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte terrarum se ab orbis unitate separaverunt, ascendere in cor vana et inflata cogitatio, quod ipsi essent justi, deficientibus et pereuntibus a fide caeteris gentibus, per quas Ecclesiae communio dilatatur; continuo secutus Evangelista, Dixit autem, inquit, et ad quosdam qui sibi justi videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem istam. Et sequitur de illis duobus in templo orantibus, Pharisaeo et Publicano (Luc. XVIII, 8-14): in quibus duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum, et humilis confessio peccatorum. Desinant ergo isti, si respondere huic Epistolae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum ipsi commemoramus, vel in perditionem Judaeorum, vel in zizania, sive paleam, sive malos pisces totius mundi. Et sicut nos manifestissimis testimoniis asseruimus Ecclesiam toto orbe diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant esse praedictum, caeteris gentibus a fide Christi pereuntibus, solam Africam remansuram, et quocumque [Note: [Col. 0421] Lovanienses in Annotationibus suspicantur legendum nic, ut quocumque. Sed auctor scripsisse videtur, et quocumque, id est, et ea loca Donatistarum, ad quae ipsi ex Africa mitterent episcopos. Mittebant Romam ad suos Cutzupitanos sive Montenses, et in Hispaniam ad Lucillae domum, ut dixit supra, cap. 3, n. 6] episcopi ex Africa mitterentur.

CAPUT XVI [Note: [Col. 0421] Apud Am. et Er., cap. 14.].—40. Scriptum est, inquiunt, in Canticis canticorum, sponsa, id est, Ecclesia dicente ad sponsum, »Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie.« Hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit constituta. Unde primum quaero, quomodo Christum interroget Ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit Ecclesia: neque enim duae, sed una est. Aut isti ostendant, quoniam non [Col. 0422] negant haec verba Ecclesiam dicere Christo, quae sit Ecclesia quae interrogat, et quae sit Ecclesia de qua interrogat. Quaerit enim quo veniat ad sponsum suum, et dicit ei, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Adhuc enim ista Ecclesia est quae loquitur et quaerit, ubi sit Ecclesia in meridie. Neque enim interrogat, Ubi pascis, ubi cubas? et ei respondetur, In meridie; tanquam sponsus respondeat, In meridie pasco, in meridie cubo: sed omnia ista verba ad interrogationem pertinent, Ubi pascis, ubi cubas in meridie [Note: [Col. 0422] Vide serm. 46, de Pastoribus, n. 35, et serm. 438, n. 9]? Adhuc enim ipsa dicit, Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Jamvero ille respondet, Nisi cognoveris temetipsam, o decora inter mulieres (Cant. I, 6, 7), et caetera. Non ergo his verbis ostenditur, in sola parte meridiana esse Ecclesiam: sed in aliis mundi partibus constituta, interrogat fortasse quid ad ejus communionem pertineat in meridie, id est, ubi sponsus ejus pascat et cubet in meridie; quia suos pascit, et in suis cubat. Veniunt enim quaedam membra ejus, id est, boni fideles ex partibus transmarinis in Africam, et cum audierint hic esse partem Donati, timentes ne incidant in manus alicujus rebaptizatoris, invocant Christum orantes et dicentes: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, id est, qui sint meridies ubi tu pascis et cubas, id est, qui habent charitatem, et non dividunt unitatem. Et vide quid adjungant: Ne forte fiam velut operta super greges sodalium tuorum: id est, ne forte velut latens et incognita et non revelata, hoc est enim operta fiam, non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, qui cum primo tecum essent, extra colligere voluerunt, non tuum gregem, sed suos greges; nec audierunt te dicentem, Qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30); nec quod Petro dixisti, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), non tuas. Non est autem ista operta, quia non est sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et de illa dictum est, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 15, 14). Sed Donatistis velut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta testimonia, quae illam toto orbe demonstrant; et malunt clausis oculis offendere in montem, quam in eum ascendere; qui cum esset lapis praecisus de monte sine manibus, crevit, et factus est mons ingens, et implevit universam terram (Dan. II, 34, 35).

41. Potest et alio modo intelligi, Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsius enim vox est in Psalmis ex persona Moysi famuli Dei: Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal. LXXXIX, 12). In illis enim meridies dicitur, propter ingentem sapientiae lucem, et ingentem charitatis ardorem. Unde quemdam cum exhortaretur Spiritus Dei ad bona opera per Prophetam, hoc illi etiam promittit: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt (Isai. LVIII, 10). Sed si aliquis mundi locus intelligendus esset, quod dictum est, in meridie; tamen ipsa verba, sicut dixi, quae omnia [Col. 0423] unam faciunt interrogationem, nullo modo permitterent quemquam ad suum sensum istam detorquere sententiam. Et si tanquam quaerenti ubi pasceret, et ubi cubaret, de terreno loco responderetur, In meridie; non continuo Africam accipere deberemus. Africa enim in parte quidem meridiana mundi est, sed ad Africum, non ad Austrum ubi vere meridies est. Ibi enim sol facit medium diem, sub qua coeli plaga potius Aegyptus invenitur. Si ergo sponsus ab sponsa tanquam de loco familiarius dilecto, et cubili quodam suo secreto interrogatus, responderet esse in meridie; multo probabilius Ecclesia catholica in his membris suis hoc agnosceret, quae sunt in Aegypto in millibus servorum Dei, qui per eremum sancta societate vivunt, perfectionem praecepti evangelici studentes tenere, quo dictum est: Vis perfectus esse? vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Quanto enim melius ibi secretius pascere, et cubare, id est, requiescere Filius Dei diceretur, quam in turbis inquietis furiosorum Circumcellionum [Note: [Col. 0423] In Floriacensi Ms., Cercicellionum. Circelliones vulgo dici solitos intelliges ex Augustino, Enarr. in Psal. 132, n. 3.], quod malum Africae proprium est. Nam de Aegypto ita Isaias prophetat: Illo die erit altare Domini in regione Aegyptiorum, et titulus ad fines eorum Domino, et erit in signum in aeternum Domino in regione Aegyptiorum. Quoniam clamabunt ad Dominum adversus eos qui eis pressuram faciebant: et mittet illis Dominus hominem qui salvos eos faciet, judicans servabit eos. Et cognitus erit Dominus Aegyptiis: et timebunt Aegyptii-Dominum in illo die, et facient sacrificia, et vota promittent Domino, et reddent. Et feriet Dominus Aegyptios plaga, et sanabit eos sua misericordia, et convertentur ad Dominum, et exaudiet eos, et sanabit eos (Isai. XIX, 19-22). Quid ad haec dicunt? Quare non communicant Ecclesiae, quae praedicta est, Aegyptiorum? Aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum significat, quare non communicant Ecclesiae orbis terrarum?

42. Proinde perscrutentur Scripturas, et contra tam multa testimonia, quibus ostenditur Ecclesia Christi toto terrarum orbe diffundi, vel unum proferant tam certum et tam manifestum quam illa sunt, quo demonstrent Ecclesiam Christi periisse de caeteris gentibus, et in sola Africa remansisse, tanquam ab alio initio [Note: [Col. 0423] Loco, tanquam ab alio initio, forte legendum, propagandam ab alio initio.], non ab Jerusalem, sed a Carthagine, ubi primo episcopum contra episcopum levaverunt. Si autem velimus intelligere Donatum principem Tyri, quia Tyrus [Note: [Col. 0423] In Ms. Floriacensis, Tyria, hoc tantum loco. Porro Carthago Tyriorum colonia fuit, ut Tyrus Sidoniorum. Unde Virgil. lib. 1 Aeneid., vers. 12, 13: »Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Carthago.« Et ab eodem Carthago Tyria et Carthaginenses Tyrii vocantur. Quin et in Isaia, cap. 23, ubi Tyri eversio praedicitur, Septuaginta verterunt, Ululate, naves Carthaginis. Confer Optatum, libro contra Parmenianum tertio, qui Ezechielis prophetiam similiter torquet in Donatistas, et principem Tyri Donatum intelligit] Carthago cognominata est, quae in eum per Ezechielem prophetantur? Ubi eum maxime designat, quod ei dicitur: Ostendam tibi quia homo es et [Col. 0424] non Deus. Isti enim de hujus magis quam de Dei nomine gloriantur. Et cum solus Deus sine peccato sit, et sacerdos ille qui interpellat pro nobis, quia et de ipso dictum est, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): isti Donati imitatores ita sine peccato se volunt videri, ut etiam justificatores hominum se asserant, et suum oleum quod non sit oleum peccatoris (Psal. CXL, 5). Merito dicitur principi Tyri: Dixisti, Deus sum: es autem homo, et non Deus. Cui etiam dicitur: Numquid tu melior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 2-9)? Confitetur enim Daniel peccata sua, et peccata populi sui (Dan. IX, 20): isti autem pertinentes ad principem Tyri, ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia ipsi sine peccato sunt. Merito dicitur principi Tyri, Numquid tu melior quam Daniel? Ecce nos possumus invenire aliquid proprium, et hoc malum maximum a capite Africae, id est, Carthagine exortum. Norunt enim homines quam congruenter Tyrus pro Carthagine accipitur, et tamen non agimus talibus; fortassis enim aliquid aliud significet Tyrus: quanto magis meridies, cum et ipsa verba ad alium cogant intellectum?

43. Sed quam [Note: [Col. 0424] Editi, sed quamvis. Concinnius Floriacensis Ms., sed quam.] non permittantur saltem quaerere aliquid quo probent esse praedictum, deficientibus a fide christiana caeteris gentibus, in sola Africa Ecclesiam remansuram: attendant illud quod saepe commemoravi, utraque crescere usque ad messem, et agrum esse mundum, messem finem saeculi (Matth. XIII, 30, 38, 39), non nobis, sed ipso Domino interpretante parabolam suam. Est et aliud evidentissimum, quod eis omnino auferat laborem quaerendi unde probent Ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam. Potest enim aliquid esse, et non inveniri: non esse autem, et inveniri, non potest. Desinant ergo quaerere quod invenire non poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. Sunt enim adhuc nonnullae gentes in quibus nondum est Evangelium praedicatum; necesse est autem impleri omnia quae de Christo et Ecclesia praedicta sunt: oportet ergo et in eis praedicari [Note: [Col. 0424] Post, in eis praedicari, addebant editi, quod cum impletum fuerit, tunc erit finis; quae verba hoc loco absunt a Mss.].

CAPUT XVII [Note: [Col. 0424] Olim, cap. 15.].—Quomodo ergo isti dicunt jam esse completum quod Dominus ait, praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): sed postea caeteris deficientibus, solam Christo Africam remansisse; cum adhuc illud implendum sit, nondum impletum sit? Cum autem impletum fuerit, veniet finis. Sic enim Dominus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Quomodo ergo, cum adimpleta esset fides omnium gentium, tunc perditio gentium excepta Africa, consecuta est? Quandoquidem ipsa fides omnium gentium nondum adimpleta est.

44. Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant, non ex illis Ecclesiis, quae fundatae sunt per Apostolorum [Col. 0425] labores, adimpleri praedicationem Evangelii in omnibus gentibus, sed illis pereuntibus, earum reparationem ex Africa futuram per partem Donati, et residuarum gentium acquisitionem. Puto quod ipsi etiam rideant, cum hoc audiunt: et tamen nisi hoc dicant, quod erubescunt si dicant [Note: [Col. 0425] Abest, si dicant, a Mss.], non habent omnino quod dicant. Sed quid ad nos? Nemini invidemus. Hoc nobis legant de Scripturis sanctis, et credimus: hoc, inquam, nobis ex canone divinorum Librorum legant, tot civitates, quae usque ad hodiernum diem Baptismum per Apostolos sibi consignatum [Note: [Col. 0425] In Mss., sibi traditum.] tenuerunt propter Afrorum sibi incognita crimina periisse a fide Christi, et denuo baptizandas esse a parte Donati, atque inde caeteris gentibus, quae nondum audierunt, praedicandum Evangelium. Hoc nobis legant: quid morantur? quid tergiversantur? quid impediunt salutem gentium? Legant hoc, et cum ipsa lectione novos apostolos mittant ad tot gentes rebaptizandas et ad residuas baptizandas.

45. Sed plane videant, cum ad Colossenses venerint, quomodo ibi vel legant vel audiant ad eos Epistolam datam, ubi eis dicit Apostolus: Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis deprecantes; audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in omnes sanctos, propter spem quae reposita est vobis in coelis; quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit in vos, sicut in omni mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis ex qua die audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Coloss. I, 3-6). Haec enim verba conveniunt cum Evangelio, ubi dictum est, Simile est regnum coelorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Et postea exponitur ager esse hic mundus. Sicut enim hoc, ex quo seminatum est, crescere praedictum est usque ad messem: ita et Apostolus dicit, in omni mundo fructificans et crescens, sicut et in vobis ex qua die audistis. Crescit autem usque in finem, quia usque ad messem. Messis enim est finis saeculi (Matth. XIII, 24, 30, 38, 39). Dicent ergo non solum Colossenses, ad quos data est, sed etiam caeteri omnes apud quos legitur haec Epistola, ubi per apostolicas Litteras constat bonum semen esse seminatum, et jam tunc crescere et fructificare coepisse: Quid nobis affertis novi? Numquid iterum seminandum est bonum semen, quando ex quo seminatum est, crescit usque ad messem? Si dicitis periisse in illis locis quod erat per Apostolos seminatum, et ideo esse rursus ex Africa seminandum; respondebitur, Legite nobis hoc ex divinis oraculis: quod profecto legere non potestis, nisi prius ostenderitis falsum esse quod scriptum est, semen illic ante seminatum crescere usque ad messem. Et quia nullo pacto sibi divina eloquia contradicunt, nullo modo in eis invenietis, quod contra hoc tam manifestum recitare possitis. Restat ergo ut non ex divinis libris, sed ex vobis ista dicatis. Proinde dignissime respondebitur, Anathema sitis. Tenent enim Ecclesiae apostolico labore fundatae, cum quanta cura sibi praedictum sit: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, [Col. 0426] anathema sit (Galat. I, 9).

CAPUT XVIII [Note: [Col. 0426] Olim, cap. 16.].—46. Quoniam igitur in Scripturis sanctis Ecclesia manifeste cognoscitur, incipiens ab Jerusalem, et per alias gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi, non autem sola frumenta, sed et purgamenta ejus commemorantur: prius correcti communicate frumentis, et tunc videbitis quid in zizania [Note: [Col. 0426] Editi, quid in eis zizania. Abest, eis, a Floriacensi codice.], vel paleam dicere debeatis. Alioquin et malos bonorum laudibus exornare, et bonos malorum criminibus accusare detestando errore cogimini. Nempe in manibus documenta gestamus, quibus probemus majores vestros, quorum schisma sectamini, et municipalibus Gestis sanctos Libros ignibus tradidisse, et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter judices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et collegas ejus absentes sententias contulerunt. Nempe iidem leguntur Gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea proferuntur a vobis tanquam traditorum absentium damnatores. Nempe Nundinarius illius temporis diaconus vester, apud Zenophilum consularem omnes Lucillae nundinas patefecit, quae damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat inimicus, verum praedicans. Nempe ipsi postea litteras ad imperatorem Constantinum dederunt, datisque ab eo, sicut petiverant, disceptatoribus episcopis non consenserunt, eosdemque postmodum apud illum tanquam iniquos judices accusaverunt, et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum Imperatorem appellaverunt, eodemque inter partes audiente calumniatores inventi atque damnati, in eadem furoris pertinacia permanserunt. Nempe vos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem de tot gentibus, in quibus Apostoli eam fundatissimam reliquerunt, penitus esse deletam, quia communicaverunt eis, quos vestri majores septuaginta episcoporum concilio Carthaginensi damnaverant; nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio cum Maximiano damnastis, modo communicatis? Nonne Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur, et Gestis proconsularibus a vobis accusatus et oppugnatus; et tamen in quo damnatus erat, honore susceptus, et in vestra communione defunctus est? Nonne Felicianus Mustitanus eodem modo, in eadem causa, eodem concilio damnatus ab episcopis, accusatus apud judices, postea receptus a vobis, nunc vobiscum episcopus vivit? Nonne illi, qui ab istis damnatis baptizati sunt, in eodem Baptismo vobis modo communicant? Sed videlicet tot Ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae, si communicaverint Sacramenta cum eis, quos nec apud se [Note: [Col. 0426] Idem Ms. omittit, apud se.] accusatos ipsi damnarunt, et ab aliis postea purgatos et absolutos audierunt, amittunt salutem religionemque christianam: pars autem Donati et damnat quos voluerit, et in ipsa damnatione sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis [Col. 0427] quos vivos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus cum voluerit, in eodem honore susceptis communicat, et sancta atque integra perseverat! O regula juris Numidici! o privilegia Vagaitana [Note: [Col. 0427] Pro, Bagaitana.]! Et Baptismus Christi exsufflatur in eis qui eum in Ecclesiis apostolicis perceperunt: in eis autem quos damnati sacrilegi, sicut in Bagaitano concilio scriptum est, Praetextatus et Felicianus baptizaverunt, parcitur Baptismo Christi; non quia Baptismus Christi est, sed quia per eos datus est, qui a suis damnatoribus episcopi [Note: [Col. 0427] Sic Am. et Floriacensis Ms. At Er. et Lov., episcopis.] recedere, et ad suos damnatores episcopi redire meruerunt [Note: [Col. 0427] Vide lib. 3 contra Epist. Parmeniani, nn. 21, 22; et lib. 4 contra Cresconium, n. 32.].

47. Nempe haec omnia, quae jam diu commemoro, regalibus litteris, et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus Gestis facta recitamus: tamen, o Donatistae, si vos teneretis Ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum Scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil adversus vos omnia ista valere deberent: quia neque vobis paleae crimina praejudicarent, si vos in ea triticum essetis; nec si vos essetis palea, et vestra essent crimina, tritico dominicae segetis aliquid praejudicaretis, quod ita in agro Domini seminatum est, ut crescat usque ad messem; id est, quod ita in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. Eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis nunquam probastis, adversus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem adversus vos tanta ista, quae commemoravi, non haberemus: etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino praejudicaret quidquid in eorum paleam, quamvis verissimum, quamvis manifestissimum, quamvis probatissimum diceretis. Proinde removeantur omnes moratoriae tergiversationes. Quidquid de peccatis hominum falsum objicitur, conveniatur conscientia, et non objiciatur. Quidquid de peccatis hominum etiam verum objicitur, et vel probari non potest, vel cum debuit probari, non potuit, non objiciatur. Quidquid de peccatis hominum et verum et probatum objicitur, nec tamen ad frumenta quae inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, pertinet, non objiciatur. Haec enim et nos multo copiosius et probabilius objicere possumus, non ea inanitate qua illi, ut in eis causam nostram constituamus: sed ut eis ostendamus, non ideo nos nolle talibus fidere, quia non invenimus talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile, in rebus non necessariis conteramus. Quod propterea illi faciunt, quia robusta et firma veritate subnixa documenta, quibus causam suam tueantur, invenire non possunt; et volunt videri aliquid dicere, dum tacere erubescunt, et inania loqui non erubescunt. Remotis ergo omnibus talibus Ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis fallacibus, quia [Col. 0428] etiam contra ista verbo Domini praeparati et cauti redditi sumus: sed in praescripto Legis, in Prophetarum praedictis, in Psalmorum cantibus, in ipsius unius Pastoris vocibus, in Evangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc est, in omnibus canonicis sanctorum Librorum auctoritatibus. Nec ita, ut ea colligant et commemorent, quae obscure vel ambigue vel figurate dicta sunt, quae quisque sicut voluerit, interpretetur secundum sensum suum. Talia enim recte intelligi exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta sunt, firma fide teneantur.

48. Quisquis ergo huic Epistolae respondere se praeparat, ante denuntio, ne mihi dicat: Illi codices dominicos ignibus tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificaverunt, illi nobis iniquissimam persecutionem fecerunt; et vos eis in omnibus consensistis. Breviter enim respondeo, quod saepe respondi: Aut falsa dicitis; aut si vera sunt, non ad frumenta Christi, sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis. Non inde perit Ecclesia, quae ultimo judicio ventilata [Note: [Col. 0428] Am. et Er., optimo judicio: mendose.], istorum omnium separatione purgabitur. Ego ipsam Ecclesiam requiro, ubi sit, quae audiendo verba Christi et faciendo aedificat super petram; et audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo aedificant super arenam (Matth. VII, 24-27): ubi sit triticum, quod inter zizania crescit usque ad messem (Id. XIII, 30); non quid fecerint vel faciant ipsa zizania: ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum, sicut lilium in medio spinarum (Cant. II, 2); non quid fecerint vel faciant ipsae spinae: ubi sint pisces boni, qui donec ad littus perveniant, tolerant pisces malos pariter irretitos (Matth. XIII, 47, 48); non quid fecerint vel quid faciant ipsi pisces mali.

CAPUT XIX [Note: [Col. 0428] Olim nulla isthic divisio.].—49. Omissis ergo istis morarum tendiculis ostendat Ecclesiam vel in sola Africa, perditis tot gentibus, retinendam, vel ex Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam: et sic ostendat, ut non dicat, Verum est, quia hoc ego dico, aut quia hoc dixit ille collega meus, aut illi collegae mei, aut illi episcopi, vel clerici, vel laici nostri, aut ideo verum est, quia illa et illa mirabilia fecit Donatus vel Pontius [Note: [Col. 0428] Confer Tract. 13 in Joannem, n. 17.], vel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum nostrorum orant, et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, aut quia ille frater noster, aut illa soror nostra tale visum vigilans vidit, vel tale visum dormiens somniavit. Removeantur ista vel figmenta mendacium hominum, vel portenta fallacium spirituum. Aut enim non sunt vera quae dicuntur, aut si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cavere debemus: quod cum dixisset Dominus quosdam futuros esse fallaces, qui nonnulla signa faciendo, etiam electos, si fieri posset, fallerent, adjecit vehementer commendans, et ait, Ecce praedixi vobis (Id. XXIV, 25). Unde et Apostolus admonens: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes [Col. 0429] spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1). Porro si aliquis in haereticorum memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed pro merito desiderii sui recipit sive bonum, sive malum. Spiritus enim Domini, sicut scriptum est, replevit orbem terrarum; et, Auris zeli audit omnia (Sap. I, 7, 10). Et multi irato Deo exaudiuntur: de qualibus dicit Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis illorum (Rom. I, 24). Et multis propitius Deus non tribuit quod volunt, ut quod utile est, tribuat. Unde idem apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, quem sibi datum dicit, a quo colaphizaretur, ne magnitudine revelationum extolleretur: Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Nonne legimus ab ipso Domino Deo nonnullos exauditos in excelsis montium Judaeae, quae tamen excelsa ita displicebant Deo, ut et reges qui ea non everterent, culparentur; et qui everterent, laudarentur? Unde intelligitur magis valere petentis affectum, quam petitionis locum. De visis autem fallacibus legant quae scripta sunt, et quia ipse satanas transfigurat se tanquam angelum lucis (Id. XI, 14), et quia multos seduxerunt somnia sua (Eccli. XXXIV, 7). Audiant etiam quae narrent Pagani de templis et diis suis mirabiliter vel facta vel visa: et tamen dii Gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5). Exaudiuntur ergo multi et multis modis, non solum Christiani catholici, sed et Pagani, et Judaei, et haeretici, variis erroribus et superstitionibus dediti. Exaudiuntur autem vel ab spiritibus seductoribus; qui tamen nihil faciunt, nisi permittantur Deo sublimiter atque ineffabiliter [Note: [Col. 0429] Abest a Floriacensi Ms., atque ineffabiliter.] judicante quid cuique tribuendum sit: sive ab ipso Deo, vel ad poenam malitiae, vel ad solatium miseriae, vel ad admonitionem quaerendae salutis aeternae. Ad ipsam vero salutem ac vitam aeternam nemo pervenit, nisi qui habet caput Christum. Habere autem caput Christum nemo poterit, nisi qui in ejus corpore fuerit, quod est Ecclesia, quam sicut ipsum caput in Scripturis sanctis canonicis debemus agnoscere, non in variis hominum rumoribus, et opinionibus, et factis, et dictis, et visis inquirere.

50. Nemo mihi ergo haec opponat, qui mihi respondere paratus est: quia nec ego dico ideo mihi esse credendum, communionem Donati non esse Ecclesiam Christi, quia quidam qui apud eos episcopi fuerunt, divina instrumenta ignibus tradidisse, Gestis ecclesiasticis et municipalibus et judicialibus convincuntur; aut quia in judicio episcoporum, quod ab Imperatore petiverant, causam suam non obtinuerunt; aut quia provocantes ad ipsum Imperatorem, etiam ab ipso contrariam sibi sententiam meruerunt; aut quia tales sunt apud eos Circumcellionum principes; aut quia tanta mala committunt Circumcelliones; aut quia sunt apud eos qui se per abrupta praecipitent, vel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet accenderunt, aut trucidationem suam etiam invitis hominibus terrendo extorqueant, et tot spontaneas [Col. 0430] et furiosas mortes, ut colantur ab hominibus, appetant; aut quod ad eorum sepulcra ebriosi greges vagorum et vagarum permixta nequitia die noctuque se vino sepeliant, flagitiisque corrumpant. Sit ista omnis turba palea eorum; nec frumentis praejudicet, si ipsi Ecclesiam tenent. Sed utrum ipsi Ecclesiam teneant, non nisi de divinarum Scripturarum canonicis libris ostendant: quia nec nos propterea dicimus nobis credi oportere quod in Ecclesia Christi sumus, quia ipsam quam tenemus, commendavit Milevitanus Optatus, vel Mediolanensis Ambrosius, vel alii innumerabiles nostrae communionis episcopi; aut quia nostrorum collegarum conciliis ipsa praedicata est; aut quia per totum orbem in locis sanctis, quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia vel exauditionum, vel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos corpora martyrum [Note: [Col. 0430] Protasii et Gervasii. Vide lib. 22 de Civitate Dei, cap. 8, et lib. 9 Confessionum, cap. 7, etc.], quod possunt a multis interrogantes audire, Ambrosio fuerint revelata, et ad ipsa corpora caecus multorum annorum civitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque receperit; aut quia ille somnium vidit, et ille in spiritu assumptus audivit, sive ne iret in partem Donati, sive ut recederet a parte Donati. Quaecumque talia in Catholica fiunt, ideo sunt approbanda, quia in Catholica fiunt; non ideo ipsa manifestatur Catholica, quia haec in ea fiunt. Ipse Dominus Jesus cum resurrexisset a mortuis, et discipulorum oculis videndum, manibusque tangendum corpus suum offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis Legis et Prophetarum et Psalmorum confirmandos esse judicavit, ostendens ea de se impleta, quae fuerant tanto ante praedicta. Sic et Ecclesiam suam commendavit dicens: Praedicari in nomine suo poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Hoc in Lege, et Prophetis, et Psalmis esse scriptum ipse testatus est (Luc. XXIV, 44-47): hoc ejus ore commendatum tenemus. Haec sunt causae nostrae documenta [Note: [Col. 0430] Omnes Mss.: Hae sunt causae nostrae, haec documenta.], haec fundamenta, haec firmamenta.

51. Legimus in Actibus Apostolorum dictum de quibusdam credentibus, quod quotidie scrutarentur Scripturas, an haec ita se haberent (Act. XVII, 11): quas utique Scripturas, nisi canonicas Legis et Prophetarum? Huc accesserunt Evangelia, apostolicae Epistolae, Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis. Scrutamini haec omnia, et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis Ecclesiam vel in sola Africa remansisse, vel ex Africa futurum esse [Note: [Col. 0430] Sic Floriacensis codex. At editi, futuram esse.] ut impleatur quod Dominus dicit: Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Sed aliquid proferte, quod non egeat interprete, nec unde convincamini quod de alia re dictum sit, et vos illud ad vestrum sensum detorquere conemini. Videtis enim unicum illud quod proferre consuestis, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6); quemadmodum excussis omnibus ejusdem loci verbis, longe [Col. 0431] aliud indicat quam vos putatis. Et si hoc sonaret quod vultis, Maximianistae vos in eo vincerent. Magis enim meridies Provincia, Byzacium, Tripolis, ubi illi sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi vos praepolletis. Ita ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari, ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis verbis verum sensum et catholicum teneatis, ostendentes, eis secundum quatuor angulos orbis terrarum ab Austro magis quam ab Africo esse meridiem; secundum figuratas autem Scripturarum locutiones, perfectam mentis illuminationem, fervoremque maximum charitatis, vocari meridiem; unde scriptum est, Et tenebrae tuae tanquam meridies erunt (Isai. LVIII, 10). Aliquid ergo proferte quod non contra vos verius interpretetur; sed quod interprete omnino non egeat. Sicut non eget interprete, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): quia semen Abrahae Christum non ego, sed Apostolus interpretatur (Galat. III, 16). Sicut non eget interprete, Tu enim vocaberis voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4): quia ei dicitur, quam nemo christianus nisi Ecclesiam Christi intelligit. Sicut non eget interprete, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 28, 29): quia in eo psalmo dicitur, ubi passio Domini etiam teste Evangelio declaratur (Matth. XXVII, 35, et Joan. XIX, 24). Sicut non eget interprete, Quia oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Sicut non eget interprete, Et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in totam terram (Act. I, 8). Coepisse enim Ecclesiam ab Jerusalem, atque inde isse circum Judaeam, et Samariam, et caeteras gentes, consequentia gesta testantur canonicis firmata documentis. Sicut non eget interprete, Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis. Interrogatus enim Dominus de fine hujus saeculi, cum quaedam initia parturitionum [Note: [Col. 0431] In Evangelio graece est, ôdinôn: id est, dolorum quasi in partu.] dixisset, ait: Sed nondum est finis (Matth. XXIV, 14, 8, 6). Finem autem futurum praedixit post praedicationem Evangelii in universo orbe in omnibus gentibus. Sicut non eget interprete, Sinite utraque crescere usque ad messem: quia cum egeret interprete, ipse Dominus interpretatus est; et ipse exposuit, cui nemo contradicere potest, maxime in ea parabola, quae ab illo prolata est: et ipse ait bonum semen esse filios regni; agrum, mundum; messem, finem saeculi (Id. XIII, 30, 38, 39). Tale aliquid proferte vel unum, quo apertissime Africa declaretur, vel in reliquis [Note: [Col. 0431] Floriacensis codex, vel in reliquiis.] sola derelicta, vel ad principium renovandi et implendi orbis sola servata. Neque enim tot testimoniis commendaretur [Col. 0432] quod erat cito periturum, et sic taceretur, aut quod solum esset relinquendum, aut ex quo solo totum esset reparandum et implendum. Si autem non potestis, quod tam juste a vobis flagitamus, ostendere; cedite veritati [Note: [Col. 0432] Sic Floriacensis codex. At editi, credite veritati.], conticescite, obdormiscite, a furore expergiscimini in salutem.

52. An adhuc dicitis: Si apud vos est Ecclesia, utquid nos ad ejus pacem persequendo compellitis? aut si mali sumus, quid nos quaeritis? Et si zizania sumus, sinite nos crescere usque ad messem? Quasi nos, quibus modis possumus, aliud agamus, nisi ne triticum simul eradicetur, dum ante tempus zizania separantur. Quicumque enim boni in aeternum futuri sunt, etsi ad tempus mali sunt [Note: [Col. 0432] Idem Floriacensis Ms. omittit, etsi ad tempus mali sunt.], non zizania, sed triticum sunt in praescientia Dei. Sic autem nos accusatis, quare vos quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali estis, et ideo sitis quaerendi, quia periistis, ut perditi quaeramini, quaesiti inveniamini, inventi revocemini, sicut illa ovis a pastore, sicut illa drachma a muliere, sicut ille filius qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est (Luc. XV). Ille vos enim quaerit, qui in sanctis habitat, et imperat ut quaeramini.

CAPUT XX [Note: [Col. 0432] Olim, cap. 17.].—53. De persecutione autem vestra querela sedabitur, si cogitetis et intelligatis prius, non omnem persecutionem esse culpabilem: alioquin non laudabiliter diceretur, Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5). Nam quotidie videmus et filium de patre tanquam de persecutore suo conqueri; et conjugem de marito, et servum de domino, et colonum de possessore, et reum de judice, et militem vel provincialem de duce vel rege; cum illi plerumque ordinatissima potestate sibi homines subditos per terrores leviorum poenarum a gravioribus malis prohibeant atque compescant; plerumque autem a bona vita et a bonis factis minando et saeviendo deterreant: sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt; cum autem a bono et licito, persecutores et oppressores sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus coercitionis excedat. Item jure culpandi sunt, qui turbide atque inordinate in eos coercendos insiliunt, qui nulla sibi lege subjecti sunt.

54. Proinde Circumcellionum vestrorum inordinatas licentias et superbas insanias juste reprehendimus, etiam cum aliquibus pessimis violenti sunt: quia illicita illicite vindicare, et ab illicitis illicite deterrere, non est bonum. Cum vero et innocentes vel causa incognita, vel iniquissimis inimicitiis persequuntur, quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? At vero quod Maximianistarum furorem legibus publicis coercendum putastis, ut eos per jussa judicum et exsecutionem Officiorum et auxilia civitatum pulsos de basilicis quas tenebant, ad considerationem sui sceleris urgeretis [Note: [Col. 0432] Editi, argueretis. Castigantur ex manuscriptis.], non reprehendimus; [Col. 0433] nisi quia hoc in eis insectati estis, quod ipsi fecistis, imo multo levius quam fecistis. Illi enim adversus partem Donati, vos autem adversus orbem terrarum, et adversus ejus verba, qui Ecclesiam suam incipientem ab Jerusalem per omnes gentes commendavit, sacrilegae dissensionis altare erexistis. Porro si Maximianistae jussionibus judicum adversus se impetratis illicite et furiose resistere auderent, nonne ipsi sibi judicium acquirerent? dicente Apostolo, Qui enim resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt, Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo (Rom. XIII, 2, 3). Cum ergo eorum malum opus existeret, quod vos per ordinatas potestates cohibere conabamini; si vellent illi pro ipso malo opere suo, pejore opere legibus adversari; numquid a vobis, et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? Quemadmodum quicumque voluisset dicere blasphemiam in Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, et secundum edictum regis cum domo sua disperderetur (Dan. III, 96); numquid hoc ab ipsis tribus viris, quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut vero etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala paterentur? Si etiam quadraginta illi Judaei, qui Paulum interficere conjuraverant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem Paulus deducebatur (Act. XXIII, 12-33), irruissent; numquid eos Paulus, ac non se ipsi potestatibus resistendo peremissent?

55. Quapropter et vos sine tumultu animi, sine turbulenta contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter ea quae contra vos reges nostrae communionis constituunt, qua causa patiamini. Et si vos in Ecclesia Christi esse inveneritis; gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis (Matth. V, 12). Vos enim tanquam martyres coronamini, illi autem tanquam persecutores martyrum judicantur. Si autem vos contra Ecclesiam Christi altare erexisse, et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse et corpori Christi, quod est Ecclesia toto orbe diffusa, et rebaptizando et blasphemando, et quantum potestis oppugnando, adversari sancta et canonica Scriptura convincit; vos impii atque sacrilegi, illi autem qui vos pro tanto scelere tam leniter damnorum admonitionibus, vel locorum, vel honorum, vel pecuniae privatione deterrendos coercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini, sacrilegium vestrum cognitum fugiatis, et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores diligentissimi, et consultores piissimi deputantur. Hanc vobis dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia vestra, et propter christianam mansuetudinem non pro merito punienda decernant, et propter christianam sollicitudinem non omnino impunita dimittant. Hoc in eis Deus operatur, cujus misericordiam etiam in his molestiis, de quibus conquerimini, non vultis agnoscere. Nos autem, quantum in nobis est, quantum Dominus donat atque permittit, nec ipsas leges lenissimae coercitionis adversus vos movemus, nisi ut [Col. 0434] Ecclesia catholica, propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine timore eligere quid teneant vel sequantur, a vestris terroribus libera praestetur: ut si aliquid vestri in nostros violenter fecerint, tunc vos, quos tanquam obsides in fundis et in civitatibus habemus, non qualia vestri faciunt, patiamini, sed per ordinata judicia subjecti legibus damno pecuniario vapuletis. Quod si vobis grave videtur; vestri nobis [Note: [Col. 0434] Am. et Floriacensis codex, vobis: et infra: Si autem in vos.] parcant, et quiescant. Si autem in nos non quiescendo illi saeviunt, qui vel sub vobis, vel vobiscum sunt; quod de nobis conqueramini non habetis, qui in vestra, vel vestrorum potestate posuimus, ut etiam sectantes haeresem vestram, nulla damna patiamini, si nullas Catholica, sive a vobis, sive a vestris violentias patiatur. Quod si aliquae factae fuerint, vobis invitis et compescere non valentibus, misericorditer ipsis damnis et juste admonemini, quales habeatis a quibus vos contaminari non putatis, atque hinc intelligere cogimini, quam inanes calumnias Ecclesiae Christi toto orbe diffusae faciatis. Neque jam nobis objiciatis, quod persequimur vos; sed vestris potius, si et nos suis violentiis infestari, et vos publicis legibus malunt conteri, quam se a solito furore sedari. Si quid sane a nostris christianae charitatis modum votumque non custodientibus, odiose et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim; sed aut futuros, si se correxerint, aut in fine separandos, si in malitia perdurarint: nos tamen nec propter pisces malos retia rumpimus (Matth. XIII, 47), nec propter vasa in contumeliam facta domum magnam deserimus (II Tim. II, 20). Quod si vos quoque illos, a quibus talia Catholica patitur, non esse vestros eadem regula dicitis: probate animum vestrum, corrigite errorem, amplectimini unitatem spiritus in vinculo pacis. Nam si nec vos illi contaminant, nec nos isti; non nobis invicem alienis criminibus columniemur: in una charitate frumenta crescamus simul, usque ad ventilabrum paleam toleremus.

56. Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum Scripturarum testimonia quae commendant Ecclesiam in totius orbis communione consistere, et separationi vestrae in Africa constitutae ex iisdem Libris nulla talia potestis invenire suffragia, nec juste de persecutionibus conquerimini, quas graviores ipsa perpetitur, quo latius diffunditur, ac fide, et spe, et charitate omnia tolerat, non tantum talia, qualia vestri Circumcelliones, et eorum similes ubi possunt membris ejus infligunt, sed omnia variarum iniquitatum scandala per universum mundum scatentia, de quibus Dominus exclamavit, Vae mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7): gravius enim persequitur filius patrem male vivendo, quam pater filium castigando; et gravius ancilla Saram persecuta est per iniquam superbiam, quam eam Sara per debitam disciplinam (Gen. XVI), et gravius Dominum persequebantur, propter quos dictum est, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10), quam eos ipse cum eorum mensas evertit, et eos [Col. 0435] flagello de templo expulit (Joan. II, 15): quid habetis amplius quod dicatis?

CAPUT XXI [Note: [Col. 0435] Olim, cap. 18.].—57. An illud ultimum vestrum, jam placet, in medium proferamus? Ecce, inquiunt, vos tenetis Ecclesiam. Quomodo nos suscipitis, si ad vos transire voluerimus? Breviter respondeo: Sic vos suscipimus, quomodo suscipit Ecclesia, quam in sanctis Libris canonicis invenimus. Deposita quippe animositate contradicendi, qua tument omnes qui veritate Dei vinci nolunt, et sua perversitate vincuntur, facile potestis intelligere et in bonis esse et in malis Sacramenta divina; sed in illis ad salutem, in malis ad damnationem. Et cum tantum distet inter eos qui haec digne indigneque tractaverint, ipsa tamen eadem sunt, illis ad praemium valentia, illis ad judicium.

58. Quapropter quando plures quam Joannes Dominus baptizabat, sicut in Evangelio scriptum est, ubi subjecit Evangelista, Quamvis ipse non baptizabat, sed discipuli ejus (Id. IV, 1, 2): cum tantum distaret inter Petrum et Judam, nihil tamen distabat inter Baptismum qui dabatur per Petrum, et qui dabatur per Judam. Illud enim quod per eos dabatur, unum erat, cum ipsi non essent unum: et illud Christi erat, illorum autem unus ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. Cum vero Joannes Baptista et Paulus Apostolus unum essent, quia uterque sponsi amicus erat, tamen quia non erat unus baptismus qui dabatur a Joanne, et qui dabatur a Paulo, jussit Paulus Christi Baptismo baptizari eos, qui baptismo Joannis fuerant baptizati. Itaque ille baptismus Joannis dictus est: qui autem per Paulum datus est, non est dictus baptismus Pauli; sed jussit eos, inquit, baptizari in Christo (Act. XIX, 4, 5). Ecce unum sunt Joannes et Paulus, et non unum dant: ecce non sunt unum Petrus et Judas, et unum dant: at vero Petrus et Paulus et unum sunt, et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide justificati unum sunt, et non unum Sacramentum acceperunt: itemque Cornelius et Simon Magus non sunt unum, et unum Sacramentum acceperunt: at vero Cornelius, et ille spado, quem Philippus in itinere baptizavit, et unum sunt, et unum Sacramentum acceperunt (Id. X, 48, et VIII, 13, 38). Cum ergo unum est Sacramentum, nec diversi datores, nec diversi perceptores faciunt ut non sit unum quod unum est.

59. Isti autem dum volunt hominum esse quod Christi est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut prope tot sint baptismi, quot homines per quos dantur. Itaque illud quod Dominus ait de homine et opere hominis, Arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit (Matth. VII, 17); isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus bonus sit, et a malo baptizatus malus sit. Unde sequitur eos, etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit, et ab inferiore baptizatus inferior sit. Ex quo fit ut illi quos ante Domini passionem non ipse Jesus baptizabat, sed discipuli ejus, multo sanctius nascerentur, si ab ipso baptizarentur. Quis enim vel cogitare [Col. 0436] possit, quantum intererat inter ipsum, et discipulos ejus a quibus baptizabantur? Ergo invidit eis sanctiorem generationem, quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari? Quod utique quisquis credit, insanus est. Quid ergo Dominus eo ipso demonstrare dignatus est, nisi suum esse quod daretur, per quemlibet daretur; et se baptizare, de quo amicus ille sponsi dixerat, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33); per cujuslibet manus ministri baptizaretur, qui credidisset in eum? Dicit etiam Paulus, Gratias Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizavi (I Cor. I, 14, 15). Et iste ergo credatur invidisse hominibus meliorem sanctificationem, si quanto melior erat, tanto melius poterant baptizari, qui ab illo baptizarentur. Imo vero ad hoc ipsum vigilavit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a ministro sanctiore baptizaretur, et quod Domini erat, servo tribueret.

60. Cum igitur boni et mali dent et accipiant Baptismi sacramentum, nec regenerati spiritualiter in corpus et membra Christi coaedificentur nisi boni; profecto in bonis est illa Ecclesia, cui dicitur: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). In his est enim aedificant super petram, id est, qui audiunt verba Christi, et faciunt: quia et Petro confitenti se Christum Filium Dei, sic ait: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Non est ergo in eis qui aedificant super arenam, id est, qui audiunt verba Christi, et non faciunt. Ipse enim dixit: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificat domum suam super petram. Et ibidem paulo post: Qui audit, inquit, verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam (Id. VII, 24, 26). Qui ergo compage charitatis incorporati sunt aedificio super petram constituto, et lilio inter spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum Dei. Qui autem super arenam aedificant, vel in spinis deputantur, quis dubitaverit quod regnum Dei non possidebunt? Nihil utique talibus prodest Baptismi sacramentum: nec tamen propter eorum instabile fundamentum sterilemque malitiam, etiam Sacramento quod habent, ulla injuria facienda est.

CAPUT XXII.—61. Proinde in loco illo ex Epistola Pauli apostoli, quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis advertite, quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si Sacramentum hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat. Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). [Note: [Col. 0436] Olim hic cap. 19, apud Am. et Er.] Omnes itaque isti non [Col. 0437] sunt in lilio, nec super petram: inter hos autem et haeretici positi sunt. Cur ergo vos, ut omittam caetera, non baptizatis post ebriosos, luxuriosos, invidos, qui regnum Dei non possidebunt, et ideo in petra non sunt; et quia in petra non sunt, procul dubio in Ecclesia non deputantur; quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam: et nos [Note: [Col. 0437] Sic Mss. At editi, et vos.] vultis ut baptizemus post haereticos, qui inter easdem spinas regnum Dei non possessuras enumerati sunt, et quibus similiter Sacramenta insunt, quando eadem sunt; sed non prosunt, quia cum illa recta sint, ipsi perversi sunt?

62. Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes, facile potestis intelligere, id in quoque corrigendum esse quod pravum est, quod autem rectum est, approbandum; et hoc dandum esse quod deerit, quod autem inerit, agnoscendum. Veniens itaque haereticus ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non Christi violet Sacramentum: accipiat vinculum pacis quod non habebat, sine quo illi prodesse non poterat Baptisma quod habebat. Utrumque enim necessarium est ad regnum Dei adipiscendum, et Baptismus, et justitia. Et in contemptore quidem Baptismi Christi non potest esse justitia: Baptismus autem et in eo qui justitiam non habet, potest esse, sed non potest prodesse. Sicut enim Veritas dixit, Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); ita eadem Veritas dixit, Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20): ut non Baptismus solus, sed etiam justitia perducat ad regnum; cui autem vel utrumque, vel unum defuerit, illuc pervenire non possit. Quapropter cum dicatur haereticis, Justitia vobis deest, quam sine charitate ac vinculo pacis habere nullus potest; cumque et ipsi fateantur, multos Baptismum habere, et justitiam non habere, et si non fateantur, eos convincat Scriptura divina: miror quomodo putent, cum eos habentes non suum, sed Christi Baptismum, iterum nolumus baptizare, ita nos agere, ac si eis jam nihil deesse judicemus; et quia Baptismus eis in Catholica non datur, quem habere inveniuntur, nihil se illic accipere arbitrentur, ubi hoc accipiunt, sine quo illud quod habent, eis ad perniciem valeat, non ad salutem. Quod si nolunt intelligere, sufficit nobis quod eam tenemus Ecclesiam, quae manifestissimis sanctarum et canonicarum Scripturarum testimoniis demonstratur.

63. Dicat mihi nunc haereticus: Quomodo me suscipis? Cito respondeo: Sicut suscipit Ecclesia, cui Christus perhibet testimonium. Numquid tu melius potes posse quomodo suscipiendus sis, quam Salvator noster medicus vulneris tui? Hic forte dicis: Lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi jusserit eos, qui ab haereticis transire ad Ecclesiam volunt. Hoc aperte atque evidenter, nec ego logo, nec tu. Si enim haereticus esset Joannes, et in nomine Patris et [Col. 0438] Filii et Spiritus sancti baptizaret, post cujus baptismum jussit Paulus homines baptizari; tu obtineres quod dicis, ita ut contra quid dicerem, non haberem. Rursus, si Petrus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui Dominus ait, Qui lotus est semel, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10); ego obtinerem quod dico, ita ut tu contra quid diceres, non haberes. Nunc vero cum in Scripturis non inveniamus aliquos ad Ecclesiam transisse ab haereticis, et sicut ego dico, aut sicut tu dicis, esse susceptos; puto si aliquis sapiens exstitisset, cui Dominus Christus testimonium perhiberet, et de hac quaestione consuleretur a nobis, nullo modo dubitare deberemus id facere quod ille dixisset, ne non tam ipsi quam Domino Christo, cujus testimonio commendabatur, repugnare judicaremur [Note: [Col. 0438] Confer lib. 1 contra Cresconium, capp. 31 et 33.]. Perhibet autem testimonium Christus Ecclesiae suae. Ecce Evangelium, lege ubi ait: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Quomodo ergo suscipit ista Ecclesia per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem, remotis omnibus ambagibus et tergiversationibus, sic suscipiendus es. Quod si non vis, non mihi, aut cuiquam hominum, qui te vult ita suscipere, sed ipsi Salvatori contra salutem tuam perniciosissime reluctaris, qui te sic suscipiendum esse non vis credere, quemadmodum suscipit illa Ecclesia, quam testimonio suo commendat ille, cui fateris nefarium esse non credere.

CAPUT XXIII.—64. At enim dixit Jeremias, »Facta est mihi ut aqua mendax, non habens fidem.« Non de hac aqua dixit, quam putas. Lege diligenter. Ipsam enim mendacium hominum multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, sicut figurate loqui solent: sicut in Apocalypsi, populos aquarum nomine novimus appellatos (Apoc. XVII, 15). Nam sic ait Jeremias: Utquid qui contristant me, praevalent? Plaga mea valida est, unde sanabor? Facta est mihi ut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18). Plagam suam sibi dixit factam ut aquam mendacem: eamdem vero plagam suam eos appellavit qui se contristabant. Quod enim ait, qui contristant me; hoc dixit postea, plaga mea: et quod supra dixit, praevalent; hoc postea dixit, valida est.

65. Sic et illic facitis, ubi scriptum est: Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis (Prov. V, 15). Putatis enim de Baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit aqua aliena, quia haeretici regnum Dei non possidebunt: quasi non ita sit et apud ebriosos, et apud invidos, et caeteros hujusmodi, de quibus pariter dictum est, Regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10, et Galat. V, 21): et tamen in omnibus talibus, si secundum Evangelium baptizati sunt, Christi est Baptismus, non ipsorum. Unde aqua illa non est aliena; cum ipsi alieni sint, quibus dicturus [Col. 0439] est, Non novi vos (Matth. VII, 23). Cur non ergo potius intelligam aquam alienam et fontem alienum, doctrinam esse maligni spiritus, qua decipiuntur et seducuntur alienati a Deo per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum; hoc expressius commendante Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1)? Haec est aqua aliena, et fons alienus. Si enim aqua in bono intelligitur et Spiritus sanctus; cur non aqua in malo intelligatur et spiritus malignus? Non enim semper ubi aquam nominat Scriptura, hoc visibile Baptismi sacramentum vult intelligi: sed aliquando ipsum, aliquando aliud. Jam enim hoc visibili Baptismo etiam alios discipuli Domini baptizaverant, antequam veniret in eos secundum ejus promissionem Spiritus sanctus: de quo tamen idem Jesus dicit, Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Et sequitur Evangelista, et exponit unde sit dictum: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu, quem accepturi erant ii qui in eum erant credituri. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 37-39). Ecce aquam dicit Spiritum, qui nondum erat datus, cum jam aqua illa Baptismi multis fuisset data.

66. Unde et illud, quod similiter non intelligitis, quod scriptum est, Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus; et fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi, et non superfluant tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae tuae (Prov. V, 15-17): non visibilem Baptismum, quem possunt habere et alieni, id est, qui regnum Dei non possidebunt; sed hoc donum commendat Spiritus sancti, quod proprium est eorum tantum, qui regnabunt cum Christo in aeternum. Quoniam charitas Dei, sicut dicit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ipsa enim latitudo cordis, quam charitas facit, unde illam diffusam dicit, et unde ad Corinthios ita loquitur, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11), platearum nomine significata est.

67. Quod ergo aperte audimus, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint [Note: [Col. 0439] Floriacensis, probate spiritum qui ex Deo est.] (I Joan. IV, 1); hoc figurate audimus, Ab agua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis. Et quod aperte audimus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, hoc figurate audimus, Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. Multa enim munera Dei possunt habere et alieni, non solum ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et vigere; nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare, sentire: sed etiam majora jam hominum propria, sicuti est ratio, locutio, artes utiles innumerabiles, et alia multa. Ipsa etiam quae domui Dei data sunt, nonnulla ex eis habent alieni, id est, non possessuri regnum [Col. 0440] Dei, quibus in fine dicetur, Non novi vos; etiam cum dixerint, In nomine tuo prophetavimus et virtutes multas fecimus. Quia, Etsi habeam, inquit, prophetiam, et sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Hoc est ergo donum Spiritus sancti proprium sanctorum, unde nemo communicat alienus. Hoc deest omnibus malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi Baptismo baptizentur, sicut Simon fuerat baptizatus. Hoc deest etiam haereticis: hoc accipiunt, cum correcti veniunt et unitatis vinculum sinceriter amplectuntur. Quod si non acciperent, etiam habentes Baptismum Christi, non erant possessuri regnum Christi; quia non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium in plateis sanctorum, et foras non excurrentium, quo fonte charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Desinite itaque illa testimonia commemorare, quae aut non intelligitis, aut pro nobis contra vos esse intelligitis. Quod si ambigue posita, et pro nobis, et pro vobis possent interpretari, nihil utique adjuvarent causam vestram: quia et nos si talibus uti vellemus, innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil similiter adjuvarent. Sed plane talia malam causam vel moras faciendo sustentant.

CAPUT XXIV.—68. Ecce, inquiunt, de corpore Domini aqua profluxit. Et quid te hoc adjuvat, o haeretice? Multum, inquit: Baptisma enim significat non esse, nisi in corpore Domini, id est, in Ecclesia. Melius diceres, de corpore Domini, hoc est, de Ecclesia; etiamsi jam constet (quod adhuc forte diligentius requirendum est), aqua illa Baptismum esse significatum. Nam et nos Baptismum quem habetis, de corpore Domini esse dicimus, hoc est, de Ecclesia, quamvis in ea ipsi non sitis, sicut omnes qui non aedificant super petram, sed super arenam. Quare tamen non attendis aquam illam, qua Baptismum significatum dicis, non tantum in corpore Domini fuisse, sed etiam de corpore ejus foras exiisse, et hoc per vulnus persecutoris? Neque enim et haeretici et omnes mali secum foras Sacramenta traxissent, si unitatis integritatem in corpore Domini custodissent. Sed etiam hoc videtis quam profundum sit, et quanta mysterii altitudine occultum.

69. Jam sufficiat: desinite talibus agere. Omnia quae hujusmodi protuleritis, aut pro nobis sunt, aut, ut multum causae nostrae minuam, incertum est pro quibus sint. Sed libenter in opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. Ecce Ecclesia, rogo, quid patimini? Ecce Ecclesia tot manifestissimis sanctarum Scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta et demonstrata: Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9). Quid tergiversaris quomodo suscipiaris? Cur detrectas sic suscipi, quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui mentiri non potuit? Doce Scripturas canonicas aperte dixisse, baptizandum esse in catholica Ecclesia qui apud haereticos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Col. 0441] fuerit baptizatus. Quod si hoc docere non potes; illud doce, huic communioni tuae, id est, parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum testimonium a Scripturis canonicis perhiberi: et fatebor ad te esse transeundum, nec aliter esse suscipiendos haereticos, quam sicut suscipit ecclesia in qua es, quia tali testimonio declarata est. Quid aestuas? quid perturbaris? Non invenis in Scripturis canonicis, quod a te justissime exigimus? Nam quod dicere soletis, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6); vides quale sit, et quam pro te non sit. Noli ergo talia quaerere. Quia et si in partibus aquilonis esset pars Donati, quae contrariae sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum: Montes Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3). Nam utique civitas regis magni non est nisi Ecclesia; et hoc potius indubitanter sonat Ecclesiam, quam illud, Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Sed fortasse illo testimonio Marcion haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes ad aquilonem sunt. Rursus si in occidente esset pars Donati, diceret de se esse dictum: Iter facite ei qui ascendit super occasum; Dominus nomen est illi (Psal. LXVII, 5). Fortassis enim sublimius esse diceret, ascendit super occasum; quam, cubat in meridie. Haec mystica sunt, operta sunt, figurata sunt: aliquid manifestum quod interprete non egeat, a vobis flagitamus.

70. Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Hoc forte obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae quod est Christus (Galat. III, 16). Sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa sterilis, cujus multi filii, magis quam ejus quae habet virum. Quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset, ipsam esse Ecclesiam matrem nostram: cui dictum est, Dominus qui eruit te, ipse Deus universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 1, 5; Galat. IV, 26, 27); cui dictum est, Terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4). Sicut suscipit regina illa, de qua in Psalmis dicitur, Astitit regina a dextris tuis: et cui dicitur, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 10, 17). Postremo, ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit Ecclesia per omnes gentes incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): sicut suscipit Ecclesia quae testis est, Christo in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque ad totam terram (Act. I, 8). Ille enim te suscipit, qui hoc de illa dixit, qui talibus eam verbis, ne quisquam de illa dubitaret, ostendit. Sic te suscipio, quemadmodum suscipit triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit usque ad messem. Hi sunt enim filii regni; ager autem est mundus, messis est finis saeculi (Matth. XIII, 30, 38, 39): Dominus exposuit, Evangelium est, verba Domini sunt, manifesta sunt. Possem tibi dicere: Sic te suscipio, quemadmodum et vos suscepistis quos Praetextatus et Felicianus a vobis damnati, extra vestram communionem baptizaverunt. Cui rei quid contradicas, omnino non habes. Sed hoc potius dicam, quod et adversus ipsos Maximianistas [Col. 0442] invictissime valeat, qui vos in duobus praecipue testimoniis quibus imperitissime, tamen creberrime uti soletis, omnino vicerunt, et de paucitate et de meridie. Hoc ergo dicam, quod vos omnes tanquam pariter contra nos insurgatis, exstinguat. Sic vos suscipimus, si corrigi vultis, quemadmodum suscipit Ecclesia, quam Dominus Jesus dixit ab Jerusalem coepturam, et in Actibus Apostolorum legimus inde coepisse: et per omnes gentes ituram, et in Actibus Apostolorum legimus per multas isse, antequam veniret in Africam, et per omnes gentes ituram antequam veniat finis; quia ipse Dominus ait, Praedicabitur hoc Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniet finis. Ecce purgamenta ejus: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Ecce frumenta ejus: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 12-14). Ubi hic Africa nominata est in parte Donati? Ecce iterum frumenta ejus: Ut scias, inquit Apostolus, quemadmodum te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 15, 16). Ecce purgamenta ejus: Spiritus autem, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, (Id. IV, 1) etc. Ubi et hic Africa in parte Donati nominata est, ut in ea remanserit columna et firmamentum veritatis, aut pietatis sacramentum, de quo usque in finem ita cucurrit, ut diceret, Praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria?

71. Quid ergo pluribus teneam? Qui respondere cogitat huic Epistolae, scrutetur Scripturas: et aut manifestum de Africa, vel in qua sola, vel ex qua sola est pars Donati, proferat testimonium: quod ideo proferre non potest, quia illis tam manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare Scriptura non potest: aut si suarum suspicionum, vel criminationum, vel calumniarum sectatores credulos quaerit, et vult traducere in aliud Evangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis praeterquam quod accepimus, etsi angelus de coelo esset, anathema esset (Galat. I, 8): quoniam et diabolus, qui propterea de coelo cecidit, quia in veritate non stetit, si anathema fuisset homini, quando ei praeterquam quod a Domino Deo acceperat, annuntiavit, primi parentes carnis nostrae, nec in poenam mortis incidissent, nec de loco felicitatis exissent.

CAPUT XXV [Note: [Col. 0442] Olim, cap. 20 apud Am. et Er.].—72. Quapropter vos, charissimi, quibus hanc Epistolam scribo, praeceptum pastoris qui animam suam posuit pro ovibus suis, et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dexteram Dei Patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis. Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me (Joan. X, 27). Audistis ejus vocem manifestis [Col. 0443] simam, non solum per Legem ejus, et Prophetas, et Psalmos, sed etiam per os proprium commendantis Ecclesiam suam futuram. Et ea quae praedixit, quemadmodum ex ordine consecuta sint, in Actibus et Litteris Apostolorum, quae divinarum Scripturarum canonem complent, legendo perspicitis. Non est obscura quaestio in qua vos fallant, quos ipse Dominus praedixit futuros atque dicturos, Ecce hic est Christus, ecce illic: ecce in deserto, quasi ubi non est frequentia multitudinis: ecce in cubiculis (Matth. XXIV, 23, 26), quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. Habetis Ecclesiam ubique diffundi, et crescere usque ad messem. Habetis civitatem, de qua ipse qui eam condidit, ait: Non potest civitas abscondi super montem constituta (Id. V, 14). Ipsa est ergo quae non in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. Haec temporales aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates, ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam illic latent: neque enim falli potest divina sententia, quoniam crescunt usque ad messem.

73. Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra Ecclesiae praevalentibus haeresum et schismatum seditionibus, pressa atque obumbrata sunt; et tamen quia inerant, paulo post nullo dubitante claruerunt: et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio [Note: [Col. 0443] Supra, cap. 18, n. 46.], postea judicialibus Gestis commemorata est, cum inde litterae pene per totam Africam, qua Ecclesiae Christi jam germinaverant, missae fuissent, creditum est litteris concilii; neque enim aliter oportebat: et quasi visa sunt per aliquam partem agri frumenta dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae vere frumenta erant praedestinata atque seminata, et alta radice feraciter [Note: [Col. 0443] Editi, veraciter. Floriacensis codex, feraciter.] germinantia. Salva enim conscientia litteris concilii crediderant: neque enim ab hominibus de aliis hominibus aliquid incredibile dicebatur, aut eis contra Evangelium credebatur. Sed posteaquam illi furiosam pertinaciam usque ad dissensionem sacrilegam contra totum orbem christianum contentione obstinatissima perduxerunt, atque innotuit bonis fidelibus quos a Caeciliano alienaverat falsa criminatio: viderunt se, si in illa communione persisterent, non jam de quodam homine, vel de quibusdam hominibus, sed de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa pravum habere judicium; et maluerunt Christi Evangelio, quam collegarum concilio credere. Itaque illis relictis, mox ad catholicam pacem multi, et episcopi, et clerici, et populi redierunt: quod et antequam facerent, in tritico deputabantur. Tunc enim non faciebant, cum adversus homines male sibi a collegis insinuatos, non adversus Ecclesiam Dei, quae in cunctis gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur [Note: [Col. 0443] Sic Floriacensis Ms. At editi, contradictio tenebatur.]. Itaque et in Africa triticum quod [Col. 0444] Filius hominis seminaverat, triticum mansit: et ex illo usque adhuc crevit, et crescit, et deinceps usque ad messem fructificabit et crescet, sicut in omni mundo.

74. Nonnulli etiam bonae voluntatis, per carnalem caliginem, etiam post confirmatum contra Ecclesiam Dei malignorum furorem, in illa dissensione diutius erraverunt, tanquam si adhuc mollia conculcarentur frumenta, et radice viva herbae vigor attereretur: etiam ipsa tamen frumenta sua noverat Deus, quamvis ut reviviscerent arguenda et increpanda. Non enim eo modo dictum est Petro, Redi post me, satana (Matth. XVI, 23); quomodo dictum est de Juda, Unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71). Quidam quoque et apertissimae veritati malo studio contradixerunt: illi vero eradicati vel praecisi erant; sed non permanentes in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis Apostolus dicit, manu divina replantati, aut iterum inserti sunt (Rom. XI, 17-23). Tunc enim quisque infructuosus, et nondum a radice praecisus est, cum mala cupiditate agit quidem illa opera de quibus dictum est, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21): sed cum pro ipsis operibus etiam veritati apertissimae qua redarguitur, resistere coeperit, tunc praeciditur. Et multi tales sunt in Sacramentorum communione cum Ecclesia, et tamen jam non sunt in Ecclesia. Alioquin si tunc quisque praeciditur, cum visibiliter excommunicatur; consequens erit ut tunc rursus inseratur, cum visibiliter communioni restituitur. Quid si ergo fictus accedat, atque adversus veritatem et Ecclesiam cor inimicissimum gerat, quamvis peragatur in eo illa solemnitas, numquid reconciliatur, numquid inseritur? Absit. Sicut ergo jam denuo communicans nondum insertus est; sic et antequam visibiliter excommunicetur, quisquis contra veritatem, qua convincitur et arguitur, inimicum gestat animum, jam praecisus est. Ita fit ut et semen bonum, et semen malum, utraque per agrum crescant usque ad messem: id est, et filii regni, et filii maligni utrique per mundum crescant usque in finem saeculi; illis fructum ferentibus cum tolerantia, illis cum sterilitate amaricantibus.

75. Vos autem innitentes tot evidentissimis testimoniis Legis, Prophetarum, Psalmorum, ipsius Domini, et Apostolorum, de sancta Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis ut ostendant de Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua manifesta de canonicis Libris testimonia. Neque enim, sicut jam dixi, ullo modo fieri posset ut Ecclesia, sicut dicunt, et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura, tot testimoniis tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur; et de ista, quam volunt, sua, quae usque in finem, sicut contendunt, permansura fuerat, taceretur. Mementote enim quid illi diviti dictum sit, cum apud inferos torqueretur, et ad fratres suos aliquem ex mortuis mitti vellet. Habent illic, inquit, Moysen et Prophetas. Et cum ille diceret, non eos credituros, nisi ad eos isset aliquis mortuorum: Si Moysen, inquit, et Prophetas non audiunt, nec si quis [Col. 0445] ex mortuis resurrexerit, credent [Note: [Col. 0445] Reliqua decrant in editionibus Am. et Er. Huc revocata fuerunt per Lovanienses ex vetere codice Endoviensi: habentur et in nostro Floriacensi.] (Luc. XVI, 29-31). Dixit Moyses, quod in semine Abrahae benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Dixerunt Prophetae, Tu vocaberis voluntas mea, et terra tua orbis terrarum (Isai. LXII, 4); et, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28). His et talibus tam manifestis praenuntiationibus Ecclesiam demonstrantibus, isti credere noluerunt. Surrexit [Col. 0446] Dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Illi qui Moysi et Prophetis non crediderant, nec Domino resurgenti a mortuis crediderunt; quid restat, nisi ut divitis illius tormenta sortiantur? Quae vos fugientes dum adhuc tempus est, antequam de hac vita emigretur, divinis eloquiis constanter inhaerete, ut nec in vita conturbemini, et post hanc vitam quod semini Abrahae promissum est, accipere mereamini. Amen.

 

WEB & SEO